라틴어 문장 검색

nam ubi est signum insolubile, ibi ne lis quidem est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 80:3)
"Dicitis," inquit, "beneficium creditum insolubile esse ;
(세네카, 행복론, Liber IV 54:1)
Adicio insolubile, eum creditum nullum non solvi aut possit aut debeat.
(세네카, 행복론, Liber IV 54:8)
ceterum tu creditor iustus laudabiliter hoc imprudentiae temerarii debitoris indulseris, ut quod mihi insolubile videtur tibi quoque videatur inreposcibile.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius domino papae Prospero salutem. 2:5)
structura vero fortis et firma coniunctionumque perfacetarum nexa caesuris insolubilibus sed nec hinc minus lubrica et levis ac modis omnibus erotundata quaeque lectoris linguam inoffensam decenter expediat, ne salebrosas passa iuncturas per cameram palati volutata balbutiat;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Remigio salutem. 3:1)
Qualiscumque sumptibus constet, lucrum est pietatis nomine facere sumptum, siquidem inopes quosque refrigerio isto iuvamus, non qua penes vos parasiti adfectant ad gloriam famulandae libertatis sub auctoramento ventris inter contumelias saginandi, sed qua penes deum maior est contemplatio mediocrium.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 16:3)
siquidem meliores fieri coguntur qui eis credunt, metu aeterni supplicii et spe aeterni refrigerii.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 49장 2:3)
Tantum rex idem utilitati suae gentis consuluit, ut plerisque in locis, ubi fontes lucidos iuxta puplicos uiarum transitus conspexit, ibi ob refrigerium uiantium, erectis stipitibus, aereos caucos suspendi iuberet, neque hos quisquam, nisi ad usum necessarium, contingere prae magnitudine uel timoris eius auderet, uel amoris uellet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XVI. 1:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION