라틴어 문장 검색

ceteris vero in locis sortes plane refrixerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 128:2)
nos in omni munere candidatorio fungendo summam adhibebimus diligentiam et fortasse, quoniam videtur in suffragiis multum posse Gallia, cum Romae a iudiciis forum refrixerit, excurremus mense Septembri legati ad Pisonem ut Ianuario revertamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 1 4:8)
sed haec tota res interpellata bello refrixerat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 19 8:12)
quod de agraria lege quaeris, sane iam videtur refrixisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 1 11:1)
Memmius autem dirempta coitione invito Calvino plane refrixerat et eo magis nunc totus iacet quod iam intellegebamus enuntiationem illam Memmi valde Caesari displicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 17 6:1)
unum vereor, ne hasta Caesaris refrixerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 10 3:8)
Caesarem putabant moleste laturum verentem ne hasta refrixisset ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 17 3:6)
nam quod de Pompeio Caninius agit sane quam refrixit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 4 6:10)
Scaurus refrixerat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 2 4:8)
sed tota res et timetur et refrigescit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 8 5:4)
Ideoque globus ferri candentis huic Terrae aequalis, id est pedes plus minus 40000000 latus, diebus totidem, & idcirco annis 50000, vix refrigesceret.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 44:4)
Mansit hic postea, nec refrixit iudicio sed invaluit.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 8 2:3)
Id, quod Amyntorides, videas, trepidumque ministro Praetemptes baculo luminis orbus iter . Nec plus aspicias , quam quem sua filia rexit, Expertus scelus est cuius uterque parens:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 12:8)
Surgit et inmissos hedera conlecta capillos Calliope querulas praetemptat pollice chordas, atque haec percussis subiungit carmina nervis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 34:3)
Interea Minos Lelegeia litora vastat praetemptatque sui vires Mavortis in urbe Alcathoi, quam Nisus habet, cui splendidus ostro inter honoratos medioque in vertice canos crinis inhaerebat, magni fiducia regni.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION