라틴어 문장 검색

quae demersa liquore obeunt, refracta videntur omnia converti sursumque supina reverti et reflexa prope in summo fluitare liquore.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 15:9)
Nec ratio solis simplex [et] recta patescit, quo pacto aestivis e partibus aegocerotis brumalis adeat flexus atque inde revertens canceris ut vertat metas ad solstitialis, lunaque mensibus id spatium videatur obire, annua sol in quo consumit tempora cursu.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 24:1)
nam et hoc sequitur 'Danaumque patescunt insidiae'. quamvis alii hoc ad Laocoontis interitum, alii ad responsa Cassandrae applicent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3092)
patescunt aperiuntur ac per hoc videntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 4831)
patescit propinquantibus, ut et angusti rarescent claustra Pelori.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5302)
unde est 'portusque patescit'. nam secundum Donatum 'late patet' non stat versus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5352)
nam ille ait belli ferratos postes portasque refregit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 6222)
Talia autem vitra Objectiva vitris Ellipticis & Hyperbolicis praeferenda sunt, non solum quod facilius & accuratius formari possint, sed etiam quod penicillos radiorum extra axem vitri sitos accuratius refringant.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XIV. De motu corporum minimorum, quae viribus centripetis ad singulas magni alicujus corporis partes tendentibus agitantur. 29:4)
Enotuerunt quidam tui versus, et invito te claustra sua refregerunt.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 10 3:1)
patescit enim, cum separaris a turba, contemplatio rerum quae turba teguntur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 7:2)
Nunc refractis pudoris et reverentiae claustris, omnia patent omnibus, nec inducuntur sed irrumpunt.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 4:1)
nam modo occurrentibus silvis via coartatur, modo latissimis pratis diffunditur et patescit;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 3:2)
Confido tamen me non sic auribus duci, ut omnes aculei iudicii mei illarum delenimentis refringantur:
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 15 4:1)
Medius patescit statimque intrantium oculis totus offertur, platanis circumitur;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 32:2)
Hunc subter exit fons et exprimitur pluribus venis sed imparibus, eluctatusque quem facit gurgitem lato gremio patescit, purus et vitreus, ut numerare iactas stipes et relucentes calculos possis.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 8 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION