라틴어 문장 검색

torquebas refugum Parthis mirantibus arcum.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:40)
recepta inter ordines impedimenta, et tergum mille equites tuebantur, quibus iusserat ut instantibus comminus resisterent, refugos non sequerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 40장4)
ille, velut refugi quem contigit improba Mauri lancea sanguineus vasto leo murmure fertur
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 621:1)
corpus hebet somno refugaque eluditur umbra.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 44:1)
Post orationem psalmi concrepant et lassa cervix, poplites vacillantes in somnumque vergentes oculi nimio mentis ardore vix impetrant, ut quiescant.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 4:11)
figamus septimo mense tabernaculum et sollemne ieiunium bucina concrepemus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 10:17)
Et tamen, cum mensa posita librorum exposuisset struem, adducto supercilio contractisque naribus ac fronte rugata duobus digitulis concrepabat hoc signo ad audiendum discipulos provocans.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 18:7)
Quaque iacet litus dubium, quod terra fretumque indicat alternis vicibus, cum funditur ingens Oceanus, vel cum refugis se fluctibus aufert.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:8)
fragili circumdata testa Moenia mirentur refugi Babylonia Parthi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:20)
pars sanguinis usti, Torta caput, refugosque gerens a fronte capillos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 2:18)
Iam mea Lampsacio lascivit pagina versu Et Tartesiaca concrepat aera manu.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XVI3)
et quia vilium animalium facit mentionem, ideo praemisit 'ni refugis te- nuesque piget cognoscere curas'. dicendo autem 'exiguus mus' mul- tum ex ipsa deminutione nominis et numeri singularis enuntiatione addidit dignitatis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1813)
Itaque, si vir bonus habeat hanc vim, ut, si digitis concrepuerit, possit in locupletium testamenta nomen eius inrepere, hac vi non utatur, ne si exploratum quidem habeat id omnino neminem umquam suspicaturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 96:1)
itemque composuit, consuevit, concrepuit, confecit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 48장 1:7)
Iam et tricliniarches experrectus lucernis occidentibus oleum infuderat, et pueri detersis paulisper oculis redierant ad ministerium, cum intrans cymbalistria et concrepans aera omnes excitavit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 22:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION