라틴어 문장 검색

Homerus ἐρυθαίνετο δ' αἵματι γαῖα. sed non est hoc 'rubescunt'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6953)
reluxit bene ad brevitatem ignis retulit, qui tantum fulgorem brevi ediderat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 3001)
huic non una modo caput ornans stella relucet, verum tempora sunt duplici fulgore notata e trucibusque oculis duo fervida lumina flagrant atque uno mentum radianti sidere lucet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 107:2)
Hic sese infernis e partibus erigit Hydra, cuius longe corpus est fusum, in medioque sinu fulgens Cretera relucet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 114:7)
Itaque miranti [et] toto mihi caelo clarius nescio quid relucente libuit deae nomen quaerere.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 127:12)
Interim e Vesuvio monte pluribus locis latissimae flammae altaque incendia relucebant, quorum fulgor et claritas tenebris noctis excitabatur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 13:1)
Paulum reluxit, quod non dies nobis, sed adventantis ignis indicium videbatur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 16:1)
Hunc subter exit fons et exprimitur pluribus venis sed imparibus, eluctatusque quem facit gurgitem lato gremio patescit, purus et vitreus, ut numerare iactas stipes et relucentes calculos possis.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 8 2:2)
Nox ubi transierit, caelumque rubescere primo coeperit, et tactae rore querentur aves, semiustamque facem vigilata nocte viator ponet, et ad solitum rusticus ibit opus, Pleiades incipient humeros relevare paternos, quae septem dici, sex tamen esse solent:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권112)
sol abit a Geminis, et Cancri signa rubescunt;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권473)
Quem petere ut terras mundumque rubescere vidit cornuaque extremae velut evanescere lunae, iungere equos Titan velocibus imperat Horis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 11:3)
Nox ubi consumpta est (aurora rubescere prima coeperat), exsurgo, laticesque inferre recentes admoneo monstroque viam, quae ducat ad undas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:10)
Et iam fortis erat pulsusque resederat ardor, cum videt Aesoniden exstinctaque flamma reluxit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 5:2)
Quo simul intravit manibusque obstantia virgo somnia dimovit, vestis fulgore reluxit sacra domus, tardaque deus gravitate iacentes vix oculos tollens iterumque iterumque relabens summaque percutiens nutanti pectora mento, excussit tandem sibi se;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 69:1)
vidit, et ille rubor, quo matutina rubescunt tempora, palluerat, latuitque in nubibus aether.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 52:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION