라틴어 문장 검색

unde apparet quia 'Liquetia' legendum est, non 'liquentia'. liquentia flumina Padus, Italiae fluvius, aliquot provincias dextra laevaque contingit, inter quas et Venetiae partem praeterfluit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 6765)
vacvis clanius non aeqvus acerris Acerrae civitas est Campaniae, haud longe a Neapoli, quam Clanius praeterfluit fluvius, cuius frequens inundatio eam exhaurit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2251)
non enim sustinent sed alio modo remigant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 21 6:5)
statimne nos vela facere an quasi e portu egredientis paululum remigare?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 9:3)
quocirca corpus gaudere tam diu, dum praesentem sentiret voluptatem, animum et praesentem percipere pariter cum corpore et prospicere venientem nec praeteritam praeterfluere sinere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 96:1)
nam et omnis disciplina memoria constat, frustraque docemur, si quidquid audimus praeterfluat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 96:3)
illam sequentibus omnia facilia, expedita sunt, contra illam nitentibus non alia vita est quam contra aquam remigantibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 19:2)
"nec te, quod classis centenis remiget alis, terreat:"
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 627)
"nam gemina est sedes turpem sortita per amnem, turbaque diuersa remigat omnis aqua."
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 732)
sed et in prouincia Deirorum, ubi saepius manere cum rege solebat, baptizabat in fluuio Sualua, qui uicum Cataractam praeterfluit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XIV. 1:11)
flumen, quod medio oppido fluxerat, extra frequentia tectis loca praeterfluebat, et arx procul eis erat quae habitabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 29:2)
eo Claudius duabus legionibus novis adductis, vetere exercitu cum suis ducibus dimisso, ipse oppidum circumsedit et vineis oppugnare intendit, amnemque praeterfluentem moenia, qui et impedimento oppugnantibus erat et aquationem Histris praebebat, multorum dierum opere exceptum novo alveo avertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 123:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION