라틴어 문장 검색

tu tamen filius matris epistulas de amore, ut ais, scriptas in isto coetu legis, in quo si aliquem poetam lasciuiorem iubereris legere, profecto non auderes;
(아풀레이우스, 변명 84:6)
"Ac dum in proxima platea refovens animum infausti atque improvidi sermonis mei sero reminiscor, dignumque me pluribus etiam verberibus fuisse merito consentio, ecce iam ultimum defletus atque, conclamatus processerat mortuus, rituque patrio,, utpote unus de optimatibus, pompa funeris publici ductabatur per forum."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:50)
Tunc ingratis ad promptum recurrens exitium reminiscor doloris ungulae et occipio nutanti capite claudicare:
(아풀레이우스, 변신, 6권 8:6)
Qua rerum deformi strage pater familias commotus, ut importunum atque lascivum me cuidam famulo curiose traditum certo aliquo loco clausum iubet cohiberi, ne rursum convivium placidum simili petulantia dissiparem.
(아풀레이우스, 변신, 9권 1:4)
nequam nimis et lascivus
(ARCHIPOETA, II23)
Malo me Galatea petit, lasciva puella, Et fugit ad salices et se cupit ante videri.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IX 7:1)
Navium autem, quas reminisci tunc potuimus, appellationes hae sunt:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXV 6:1)
Deinde adscribit Ciceronem haec ipsa interposuisse ad effugiendam infamiam nimis lascivae orationis et nitidae.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, II 9:1)
Cum enim quis aliquid reminisci aut revocare in memoriam nititur, si nullam praenotionem habeat aut perceptionem ejus quod quaerit, quaerit certe et molitur et hac illac discurrit, tanquam in infinito.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 275:11)
Amor coniugalis genus humanum creat, amor socialis perficit, amor vero lascivus inficit et dehonestat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, X. DE AMORE 1:29)
Nam, quoniam prisci facti putat hunc reminisci Et meminit, quantae fidei sibi per nemus ante In sua uota fere, quas iuuerat, ultro fuere, Auxiliatorem sibi credidit hunc meliorem;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIX. De uiro, dracone et simia 20:12)
Nunc vero reminiscor malorum, quae feci in Ierusalem, unde et abstuli omnia vasa aurea et argentea, quae erant in ea, et misi auferre habitantes Iudam sine causa.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장12)
Qui nunc populi rumores, quam dissonae multiplicesque sententiae, piget reminisci;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 4:12)
Si enim cuius oriundo sis patriae reminiscare, non uti atheniensium quondam multitudinis imperio regitur, sed eis koiranos estin, eis basileus, qui frequentia ciuium non depulsione laetetur, cuius agi frenis atque obtemperare iustitiae libertas est. An ignoras illam tuae ciuitatis antiquissimam legem qua sanctum est ei ius exsulare non esse quisquis in ea sedem fundare maluerit?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, X 1:6)
Cuius si naturam, mores ac meritum reminiscare, nec habuisse te in ea pulchrum aliquid nec amisisse cognosces;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION