라틴어 문장 검색

eximia veste et victu convivia, ludi, pocula crebra, unguenta, coronae, serta parantur, ne quiquam, quoniam medio de fonte leporum surgit amari aliquid, quod in ipsis floribus angat, aut cum conscius ipse animus se forte remordet desidiose agere aetatem lustrisque perire, aut quod in ambiguo verbum iaculata reliquit, quod cupido adfixum cordi vivescit ut ignis, aut nimium iactare oculos aliumve tueri quod putat in voltuque videt vestigia risus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 36:4)
neque enim paterentur nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 36:11)
Video quid remordeat.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 10:1)
— Et quid quaeque ferat regio et quid quaeque recuset, — Auri sacra fames, et, ne obtundam nota referendo, mille sententiarum talium aut in ore sunt singulorum aut obviae intentioni legentis occurrunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 7:4)
remordet sollicitat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2616)
Terentius par pari referto, quod eam remordeat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2617)
aut quia cum uno deo vel dea aliter loquitur - unde est in primo hic tibi, fabor enim, quando haec te cura remordet - , aliter vero cum omnibus diis utilitatis causa propter removendam eorum contentionem et dissensionem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 84)
mitia matura, quae non remordent cum mordentur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 801)
"Iam dudum me Octavi nostri acriter angit et remordet oratio, qua in te invectus obiurgavit neglegentiae, ut me dissimulanter gravius argueret inscientiae."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 4장 3:2)
Huic similis est etiam admonitio in consilio dando familiaris, ut, cum patrono malo, cum vocem in dicendo obtudisset, suadebat Granius, ut mulsum frigidum biberet, simul ac domum redisset, "perdam" inquit "vocem, si id fecero":
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 282:1)
quos ego censor edicto meo sustuleram, non quo, ut nescio quos dicere aiebant, acui ingenia adulescentium nollem, sed contra ingenia obtundi nolui, conroborari impudentiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 93:3)
ego si somnum capere possem, tam longis te epistulis non obtunderem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 1 7:7)
cupio non obtundere te, si non delectare nostro studio, cupio deterrere ne permaneas in incepto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 14 3:2)
Quamquam utrumque non numquam vel potius saepe accidit, ut aut citius insistendum sit aut longius procedendum, ne brevitas defrudasse auris videatur neve longitude obtudisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 66장 1:4)
multa enim e corpore existunt, quae acuant mentem, multa, quae obtundant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 79:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION