라틴어 문장 검색

At ego iam inde Milonis abstinentiae cognitor excusavi comiter, quod viae vexationem non cibo sed somno censerem diluendam.
(아풀레이우스, 변신, 1권 24:5)
Luctantem me ac diu renuentem praecedens facinus instaurare nova ostensione lictores iussu magistratuum quam instantissime compellunt manum denique ipsam e regione lateris fundentes in exitium suum super ipsa cadavera porrigunt.
(아풀레이우스, 변신, 3권 8:8)
"Nec renuit Iovis caerulum supercilium:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:43)
Ligno enim quod gerebam in proximam casulam vendito vacuum me ducens, iam se nequitiae meae proclamans imparem miserrimumque istud magisterium renuens, querelas huiusmodi concinnat:
(아풀레이우스, 변신, 7권 18:5)
Hoc astutulo commento scitule munitus et mediis lanii manibus ereptus custodela salutaris mihi gaudebam carceris, Sed nimirum nihil Fortuna renuente licet homini nato dexterum provenire, nec consilio prudenti vel!
(아풀레이우스, 변신, 9권 1:5)
Ipse etiam de quo agitur, considerare non renuat utrum sit peius sub quolibet timore ius iurandum, an remoto timore ipso periurium.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 12:9)
Eligant ergo utrum malint credere quod pronuntiaverunt ecclesiastici cognitores an quod murmurant victi litigatores.
(아우구스티누스, 편지들, 35. (A. D. 412 Epist. CXLIV) Dominis Honorabilibus et Merito Suscipiendis Carissimis Ac Desiderantissimis Fratribus In Omni Honorum Gradu Cirtensibus Augustinus Episcopum 3:7)
Neque noti esse iis quo venerunt neque semper cum cognitoribus esse possunt, hac una tamen fiducia civitatis, non modo apud nostros magistratus, qui et legum et existimationis periculo continentur, neque apud cives solum Romanos, qui et sermonis et iuris et multarum rerum societate iuncti sunt, fore se tutos arbitrantur, sed quocumque venerint, hanc sibi rem praesidio sperant futurum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, VII 3:3)
Tributum nostrum solvere renuit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 3:8)
Attamen eum regi Henrico in manus tradere Carolus renuebat (licet ab eo de hoc interpellatus) honoris sui gratia, sed eum liberum dimisit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 5:11)
Quem uir ut agnoscit, renuens, iam dicta poposcit;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVII. De uiro, coniuge et mediatrice 28:27)
Quae renuit et ad regis imperium, quod per eunuchos mandaverat, venire contempsit; unde iratus rex et nimio furore succensus
(불가타 성경, 에스테르기, 1장12)
— Si igitur cognitor, ait, resideres, cui supplicium inferendum putares, eine qui fecisset an qui pertulisset iniuriam?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 6:17)
renuit Tiberius, perinde divina humanaque obtegens;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 76장4)
idem Subrio Flavo adsistenti adnuentique an inter ipsam cognitionem destringeret gladium caedemque patraret, rennuit infregitque impetum iam manum ad capulum referentis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 58장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION