라틴어 문장 검색

" Reparare itaque debes ingenium jugi lectionecum humilitate et mansuetudine;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 70:3)
" Et certe non solum lectione, sed etiamscriptura reparari debet ingenium;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 70:22)
Hunc vero in modum transeuntia mundi gaudia sectantes et diversis utretineant inhiantes de improviso veniens dies, id est finis vitae, intercipitet quaeque cupita velint nolint adimit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 220:1)
Tityi quoque viscera reparandis fecunda suppliciis, quae vultur immanis sine ullo fine depascitur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 4:5)
Simul querela criminoso adimitur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 5:7)
Non enim peremptoria est, per quam non adimitur vita, sed ad meliora transfertur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 3:7)
Itaque naturae opifex sicut ad propagandum, vel etiam reparandum genus animantia reservavit, ut universae terrae animantium semine replerentur:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 4:8)
quod post diluvium verno tempore colendorum cura reparetur agrorum, et placidi atque uberis soli incipiat fetura procedere.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 2:21)
tamen ut scrupulus omnis possit auferri, quid magnum si Deo jubente, uno die quo imminuta fuerit aqua, statim germinavit et terra, cum idem sit fructuum reparator et conditor, atque operis sui usum non fuerit oblitus?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 20장 5:3)
Ergo beneficii sui Deus non immemor, immemor autem nostrae iniquitatis, opus suum ejusdem qua coepit temporis quantitate reparavit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 20장 5:7)
Quo conperto Montius tune quaestor, acer quidem sed ad lenitatem propensior, consulens in commune, advocatos palatinarum primos scholarum allocutus est mollius, docens nec decere haec fieri nec prodesse, addensque vocis obiurgatorio sonu, quod si id placuerit, post statuas Constantii deiectas, super adimenda vita praefecto conveniet securius cogitari.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 11:2)
Ob quae Alamanni sublatis animis ferocius incedentes secuto die prope munimenta Romana, adimente matutina nebula lucem, strictis mucronibus discurrebant, frendendo minas tumidas intentantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 4장 9:1)
anus quaedam orba luminibus, cum percontando quinam esset ingressus, Iulianum Caesarem comperisset, exclamavit hunc deorum templa reparaturum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 22:1)
Primum igitur factuque difficile, temperantiam ipse sibi indixit atque retinuit, tamquam adstrictus sumptuariis legibus viveret, quas ex rhetris Lycurgi (id est axibus) Romam translatas, diuque observatas et senescentes, paulatim reparavit Sulla dictator, reputans ex praedictis Democriti, quod ambitiosam mensam fortuna, parcam virtus apponit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 5장 1:1)
lulianus Caesar Alamannos in insulis Rheni, quo se et sua receperant, aggreditur, et Tres Tabernas adversus eos reparat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 11장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION