라틴어 문장 검색

est autem haec plena adfectu et dolore repetitio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 5016)
repetitio autem 'fugite' necessaria, ut alibi heu fuge crudeles terras, fuge litus avarum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6395)
atlantis cinctum repetitio cum emendatione et auctu.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2481)
Italiam necessaria repetitio Italiae, quia ibi ei dicebatur imperium, et ipsa est causa navigandi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3461)
erit quae maxima repetitio verbi ad honorem et potestatem pertinet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2721)
et in repetitione 'tu dea, tu praesens' maior emphasis videtur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 4025)
nec minor in castris luctus decens repetitio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 4501)
et tale est schema per repetitionem, ut sequitur pulcherrimus Astur, Astur equo fidens.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 7712)
felix qui potvit r. c. c. repetitio est superioris coloris;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4901)
sed hic venatricum est habitus, quem ideo nymphis dat, quia multas eas legimus ex venatricibus factas, ut "et tandem positis velox Arethusa sagittis". notanda autem figura honestissima, facta ex repetitione sermonis, ut 'Oceanitides ambae', 'ambae auro', 'incinctae ambae'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3412)
- sed cum acceptum iam et approbatum esset, comprehensionem appellabat, similem is rebus quae manu prenderentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 52:6)
sed inter scientiam et inscientiam comprehensionem illam quam dixi collocabat, eamque neque in rectis neque in pravis numerabat, sed soli credendum esse dicebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 53:1)
E quo sensibus etiam fidem tribuebat, quod ut supra dixi comprehensio facta sensibus et vera esse illi et fidelis videbatur, non quod omnia quae essent in re comprehenderet, sed quia nihil quod cadere in eam posset relinqueret, quodque natura quasi normam scientiae et principium sui dedisset unde postea notiones rerum in animis imprimerentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 53:2)
- sed tamen Antonius in verbis et eligendis, neque id ipsum tam leporis causa quam ponderis, et conlocandis et comprehensione devinciendis nihil non ad rationem et tamquam ad artem dirigebat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 37장 2:3)
quin etiam comprehensio et ambitus ille verborum, si sic περίοδον appellari placet, erat apud illum contractus et brevis, et in membra quaedam, quae κῶλα Graeci vocant, dispertiebat orationem libentius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 44장 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION