라틴어 문장 검색

Quod ubi cognitum hosti, mutato repente consilio universi nonam legionem ut maxime invalidam nocte adgressi, inter somnum ac trepidationem caesis vigilibus inrupere.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 26장 1:1)
iuxta Curtii lacum trepidatione ferentium Galba proiectus e sella ac provolutus est.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 41장3)
ne Vitellius quidem verbis et minis temperabat, cum Claudius Cossus, unus ex legatis, notae facundiae sed dicendi artem apta trepidatione occultans atque eo validior, militis animum mitigavit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 69장3)
sed plurimum trepidationis in publico, ut quemque nuntium fama attulisset, animum vultumque conversis, ne diffidere dubiis ac parum gaudere prosperis viderentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 85장6)
cum augeret stragem trepidatio eoque acrius e moenibus vulnerarentur, rediere infracta partium fama.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 22장7)
nam Caecina non simul cohortis sed singulas acciverat, quae res in proelio trepidationem auxit, cum dispersos nec usquam validos pavor fugientium abriperet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 26장3)
disposita Vitellianarum legionum acies sine trepidatione:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 41장8)
At Romae nihil trepidationis;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 55장1)
Nullum in illa trepidatione Antonius constantis ducis aut fortis militis officium omisit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 17장1)
Igitur lacessentibus Batavis ferocissimo cuique nostrorum coeptum certamen, deinde orta trepidatio, cum praealtis paludibus arma equi haurirentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 15장1)
ad Alpes posteaquam venit, qua Italiam ab Gallia seiungunt, quas nemo umquam cum exercitu ante eum praeter Herculem Graium transierat (quo facto is hodie saltus Graius appellatur), Alpicos conantes prohibere transitu concidit, loca patefecit, itinera muniit, effecit ut ea elephantus ornatus ire posset, qua antea unus homo inermis vix poterat repere.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 4:1)
sed re prospere gesta non multum afuit quin a Bructero quodam occideretur, cui inter proximos uersanti et trepidatione detecto tormentis expressa confessio est cogitati facinoris.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 19장 1:3)
reliquum temporis cum magna trepidatione uigilauit opperiens coeptorum exitum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 34장 3:1)
E spadonibus, qui circa reginam erant, Tyriotes inter trepidationem lugentium elapsus per eam portam, quae, quia ab hoste aversa erat, levius custodiebatur, ad Darei castra pervenit exceptusque a vigilibus in tabernaculum regis perducitur gemens et veste lacerata.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 10장 30:1)
discordis moribus, linguis, ad hoc somno et inproviso periculo territos quando in nocturna trepidatione coituros?
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 13장 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION