라틴어 문장 검색

Turcorum minas et jactantiam minuas, et in nomine Christi a praesenti obsidione repellas.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 86:6)
sed ad ultimum decem millia equitum et viginti peditum de terra sua producens ad assiliendam urbem Antiochiam et expugnandum Tankradum in superbia et jactantia magna profectus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 94:3)
Refrenanda est eciam lingua ut non habeat dentes, vel mordaces amonitionesvel reprehensiones, sed benignas.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 15:1)
Ammonitiones vero et reprehensiones ab amico benigne et libenter recipias.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 120:26)
Posuit iterum diabolus secundum jactantiae laqueum, qui etiam bonam mentem prosperis currentem semitis solet strangulare:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 3:8)
tamen ne jactantiae genus esset, respondit diabolo:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 3:14)
Si ergo vere jactantia declinanda est, quanto magis nemo debet falsa jactare pro veris?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 3:17)
Commendatur in oratione humilitas, secretum ac brevitas, cum reprehensione verbositatis.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 1:2)
Ad quos audiendos missus est et Eusebius, cubiculi praepositus, ambo inconsideratae iactantiae, iniusti pariter et cruenti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 3장 2:1)
Imperator autem, cum ei multa de iactantia et superbia regis Danorum nuntiarentur, statuit trans Albiam fluvium civitatem aedificare Francorumque in ea ponere praesidium.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 809 194:1)
sustineo enim non modo meam, uerum etiam philosophiae defensionem, cuia magnitudo uel minimam reprehensionem pro maximo crimine aspernatur, propter quod paulo prius patroni Aemiliani multa in me proprie conficta et alia communiter in philosophos sueta ab imperitis mercennaria loquacitate effutierunt.
(아풀레이우스, 변명 3:5)
vides enim pro tua prudentia, quam late locus iste pateat reprehensioni.
(아우구스티누스, 편지들, 6. (A. D. 390 Epist. XVII) 1:8)
Itaque posteaquam missus sum in medium, tunc sentire coepi temeritates reprehensionum mearum, quamquam et antea periculosissimum iudicarem hoc ministerium.
(아우구스티누스, 편지들, 7. (A. D. 391 Epist. XXI) Domino Beatissimo et Venerabili et In Conspectu Domini Sincera Capitate Carissimo Patri Valerio Episcopo Augustinus Presbyter In Domino salutem 2:2)
Sunt enim, qui, dum nimis timent, ne quasi in dexteram rapti extollantur, in sinistram lapsi demerguntur, et sunt rursus, qui, dum nimis se auferunt a sinistra, ne torpida vacationis mollitia sorbeantur, ex altera parte iactantiae fastu corrupti atque consumpti in fumum favillamque vanescunt.
(아우구스티누스, 편지들, 15. (A. D. 398 Epist. XLVIII) Domino Dilecto et Exoptatissimo Fratri et Conpresbytero Eudoxio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 2:5)
Sed ea tamen, quae obsequi non oportet, leniter et verecunde ac sine detestatione nimia sineque obprobratione acerba reprehensionis declinanda sensim et relinquenda esse dicunt quam respuenda.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VII 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION