라틴어 문장 검색

Si Paulus apostolus, vas electionis et preparatus in evangelium Christi, ob carnis aculeos et incentiva vitiorum reprimit corpus suum et servituti subicit, ne aliis praedicans ipse reprobus inveniatur, et tamen videt aliam legem in memberis suis repugnantem legi mentis suae et captivantem se in lege peccati, si post nuditatem, ieiunia, famem, carcerem, flagella, supplicia in semet versus exclamat:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 5:1)
Quos equidem non reprobo et teneritudinem animi nequaquam interpretor infidelitatem;
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 6:11)
Neque enim dedicantur eo tempore quo delubra sacrantur, at vero mensa arulaeque eodem die quo aedes ipsae dedicari solent, unde mensa hoc ritu dedicata in templo arae usum et religionem optinet pulvinaris.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 6:5)
omnibus ante pedes posita est sua cuique vetusta arula.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권77)
"adpone porris religiosas arulas, venerare acerbum caepe, mordax allium."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1103)
Vitam illis prolixam, imperium securum, domum tutam, exercitus fortes, senatum fidelem, populum probum, orbem quietum, quaecunque hominis et Caesaris vota sunt, haec ab alio orare non possum quam a quo me scio consecuturum, quoniam et ipse est qui solus praestat et ego sum cui impetrare debetur, famulus eius, qui eum solus observo, qui propter disciplinam eius occidor, qui ei offero opimam et maiorem hostiam quam ipse mandavit, orationem de carne pudica, de anima innocenti, de spiritu sancto profectam, non grana thuris unius assis, Arabicae arboris lacrimas, nec duas meri guttas, nec sanguinem reprobi bovis mori optantis, et post omnia inquinamenta etiam conscientiam spurcam:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 30장 4:2)
atque in eodem fano et altare haberet ad sacrificium Christi, et arulam ad uictimas daemoniorum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XV.6)

SEARCH

MENU NAVIGATION