라틴어 문장 검색

Litterae P. Quincti, testes tot, quibus omnibus causa iustissima est cur scire potuerint, nulla cur mentiantur, cum astipulatore tuo comparabuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 18장 2:7)
parui ego praeceptis, favorem ille non subtraxit iniunctis et impositae devotionis adstipulator invictus egit cum consule meo, ut me praefectum faceret senatui suo.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio 2 suo salutem 6:6)
1 cuius subscriptio intra formulam nundinarum tamquam idonei adstipulatoris ostenditur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 2:2)
quae loquor falsa censete, nisi professioni meae competens adstipulator accesserit, satis in illo quondam coenobio Lirinensi spectabile caput, Luporum concellita Maximorumque et parsimoniae saltibus consequi affectans Memphiticos et Palaestinos archimandritas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius domino papae Principio salutem. 2:1)
Vitam illis prolixam, imperium securum, domum tutam, exercitus fortes, senatum fidelem, populum probum, orbem quietum, quaecunque hominis et Caesaris vota sunt, haec ab alio orare non possum quam a quo me scio consecuturum, quoniam et ipse est qui solus praestat et ego sum cui impetrare debetur, famulus eius, qui eum solus observo, qui propter disciplinam eius occidor, qui ei offero opimam et maiorem hostiam quam ipse mandavit, orationem de carne pudica, de anima innocenti, de spiritu sancto profectam, non grana thuris unius assis, Arabicae arboris lacrimas, nec duas meri guttas, nec sanguinem reprobi bovis mori optantis, et post omnia inquinamenta etiam conscientiam spurcam:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 30장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION