라틴어 문장 검색

huic diversa sententia eorum fuit, qui duos quidem status esse voluerunt, sed unum infitialem, alterum iuridicialem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 115:1)
iuridicialis est qui Graece dicitur δικαιολογικόσ Sed quemadmodum ab Archedemo qualitas exclusa est, sic ab his repudiata finitio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 116:1)
nam subiiciunt eam iuridiciali, quaerendumque arbitrantur iustumne sit, sacrilegium appellari quod obiiciatur vel furtum vel amentiam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 116:2)
itaque dixerunt coniecturalem, legalem, iuridicialem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 128:5)
iuridicialem, eadem appellatione Graeca qua ceteri usus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 130:4)
dicunt, et comparationem, et translationem, cuius adhuc novum nomen inventum est μετάστασισ novum, inquam, in statu, alioqui ab Hermagora inter species iuridiciales usitatum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 136:2)
iuridicialem, in qua fere eadem sed certis destinatisque personis quaerantur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 140:3)
Albutius eadem divisione usus detrahit translationem, subiiciens eam iuridiciali.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 145:1)
Vitam illis prolixam, imperium securum, domum tutam, exercitus fortes, senatum fidelem, populum probum, orbem quietum, quaecunque hominis et Caesaris vota sunt, haec ab alio orare non possum quam a quo me scio consecuturum, quoniam et ipse est qui solus praestat et ego sum cui impetrare debetur, famulus eius, qui eum solus observo, qui propter disciplinam eius occidor, qui ei offero opimam et maiorem hostiam quam ipse mandavit, orationem de carne pudica, de anima innocenti, de spiritu sancto profectam, non grana thuris unius assis, Arabicae arboris lacrimas, nec duas meri guttas, nec sanguinem reprobi bovis mori optantis, et post omnia inquinamenta etiam conscientiam spurcam:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 30장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION