라틴어 문장 검색

manifeste innuens et significans, esse in fatis, id est, in Providentia, ut pertransitus mundi (qui per tot longinquas navigationes impletus plane aut jam in opere esse videtur) et augmenta scientiarum in eandem aetatem incidant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 224:8)
et hoc ipsum, quod innuunt ac praeoptant, praecipue atque ante omnia agimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 309:7)
hoc ipsum enim innuit separatio corporum similarium per distillationes et alios solutionum modos, ut dissimilaritas compositi per congregationem partium homogenearum appareat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 24:7)
Quae omnia non obscure innuunt Liquidum et Consistens esse notiones tantum plebeias, et ad sensum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 270:15)
optime enim indicant compositionem et fabricam rerum, et innuunt causas numeri et qualitatis specierum ordinariarum in universo, et deducunt intellectum ab eo quod est, ad id quod esse potest.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 301:7)
Atque hunc motum Schola sub nomine Motus ex Forma Elementi innuit:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 444:11)
Etenim in Motu Libertatis, corpora novum dimensum sive novam sphaeram sive novam dilatationem aut contractionem (haec enim verborum varietas idem innuit) exhorrent, respuunt, fugiunt, et resilire ac veterem consistentiam recuperare totis viribus contendunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 445:3)
Inter praerogativas instantiarum ponemus loco vicesimo quinto Instantias Innuentes;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 475:1)
eas scilicet, quae commoda hominum innuunt aut designant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 475:2)
Instantiae Innuentes:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 499:32)
aut ad quid aspirandum, si detur facultas, ut Innuentes:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 499:52)
Cujus generis sunt instantiae conformes, monodicae, deviantes, limitaneae, potestatis, januae, innuentes, polychrestae, magicae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 500:2)
Et status eo genere periculi laborat quod Tacitus illis verbis innuit, atque is habitus animorum fuit ut pessimum facinus auderent pauci, plures vellent, omnes paterentur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 24:4)
Alterum in eo, quod Iovem narrant Metim (quae vox consilium significat) in uxorem duxisse, in quo innuunt consilium imperio sponsae loco esse.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 2:3)
Hoc innuit id quod Latino iactatum proverbio, magna civitas, magna solitudo.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 1:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION