라틴어 문장 검색

"enim vos bonae frugi latrones inter furta parva atque servilia timidule per balneas et aniles cellulas reptantes scrutariam facitis."
(아풀레이우스, 변신, 4권 8:14)
Itaque adeo iam oppletum oppidum est solariis, Maior pars populi iam aridi reptant fame.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, III 6:6)
accipitrem avium rapidissimum a chamaeleonte humi reptante, si eum forte supervolet, detrahi et cadere vi quadam in terram ceterisque avibus laniandum sponte sua obiicere sese et dedere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XII 3:1)
Quia ventum seminabunt et turbinem metent; cum culmus non sit in eo, germen non faciet farinam: quod et si fecerit, alieni comedent eam.
(불가타 성경, 호세아서, 8장7)
Recte ergo, quasi aureos Cereri culmos et maturos Baccho palmites, sic ad te novi operis rudimenta transmisi.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Boetii 3:13)
scilicet in dubio vindex Bellona pependit, dum spado Tiresias enervatusque Melampus reptat ab extremo referens oracula Nilo.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:187)
qui pendere postquam decidit, implicitus limo cunctantia pronus per vada reptabat.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:255)
qui baculo nitens in qua reptavit harena unius numerat saecula longa casae.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De sene Veronensi qui Suburbium numquam egressus est2)
quacumque per herbam reptares, fluxere rosae, candentia nasci lilia;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae46)
Illa quidem mollis segnique obnoxia natatu reptat et attritis vix languida serpit harenis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De torpedine2)
Herculis et Bromii sustentat gloria Thebas, haesit Apollineo Delos Latonia partu Cretaque se iactat tenero reptata Tonanti;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:72)
ipsa Quirinali parvum te cinxit amictu mater et ad primas docuit reptare curules.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:88)
vobis Ionia virides Neptunus in alga nutrit equos, qui summa freti per caerula possint ferre viam segetemque levi percurrere motu, nesciat ut spumas nec proterat ungula culmos.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:78)
parvus reptavit in isto saepe sinu teneroque per ardua colla volutus ubera quaesivit fletu linguisque trisulcis mollia lambentes finxerunt membra cerastae;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:42)
implet Thessaliam ferri nitor antraque docti cornipedis, teneroque amnis reptatus Achilli et nemus Oetaeum radiat.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:97)

SEARCH

MENU NAVIGATION