라틴어 문장 검색

haec autem oratio, si res non subest ab oratore percepta et cognita, aut nulla sit necesse est aut omnium inrisione ludatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 50:4)
multum inter se distant istae facultates longeque sunt diversae atque seiunctae neque eadem ratione ac via M. Cato, P. Africanus, Q. Metellus, C. Laelius, qui omnes eloquentes fuerunt, orationem suam et rei publicae dignitatem exornabant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 215:2)
qui simul ut increpuit, in media oratione de maximis rebus et gravissimis disputantem philosophum omnes unctionis causa relinquunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 21:3)
Cum eis me, ut dixi, oblecto, qui res gestas aut orationes scripserunt suas aut qui ita loquuntur, ut videantur voluisse esse nobis, qui non sumus eruditissimi, familiares.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 61:4)
Omnium seditionum genera, vitia, pericula conlegi eamque orationem ex omni rei publicae nostrae temporum varietate repetivi conclusique ita, ut dicerem, etsi omnes semper molestae seditiones fuissent, iustas tamen fuisse non nullas et prope necessarias.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 199:1)
ita facile in rerum abundantia ad orationis ornamenta sine duce natura ipsa, si modo est exercitata, delabitur.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 125:4)
itaque ornavit et inlustravit doctrinam illam omnem rerumque cognitionem cum orationis exercitatione coniunxit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 141:3)
Est enim haec pars orationis, quae rem constituat paene ante oculos;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 6장 3:2)
deinde infirmissimo tempore aetatis aut obsecuti amico cuidam aut una aliquoius quem primum audierunt oratione capti de rebus incognitis iudicant et ad quanicumque sunt disciplinam quasi tempestate delati ad eam tamquam ad saxum adhaerescunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 11:4)
Tractatio igitur rerum efficit admirabilem orationem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 35장 1:4)
Dein si tenuis causa est, tum etiam argumentandi tenue filum et in docendo et in refellendo, idque ita tenebitur, ut quanta ad rem tanta ad orationem fiat accessio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 36장 1:3)
si acri et vehementi fuerit usus oratione, eandem rem nostris verbis mitioribus proferamus, ut Cicero de Cornelio, codicem ;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 313:2)
tabulas publicas Larini corrupisse decuriones universi iudicaverunt, cum illo nemo orationem, nemo rem ullam contrahebat, nemo ex tam multis cognatis et adfinibus tutorem unquam liberis suis scripsit, et deinceps adhuc multa.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 192:3)
quem armatum semper ac velut in procinctu stantem non magis unquam in causis oratio quam in rebus cotidianis ac domesticis sermo deficiet, nec se unquam propter hoc oneri subtrahet, modo sit causae discendae tempus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 165:1)
numquam inopia uerbi substitit, sed uelocissimo ac facillimo cursu omnes res beata circumfluebat oratio.
(세네카, Controversiae, book 2, chapter pr 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION