라틴어 문장 검색

' 'Sero est,' inquit magister equitum, 'iam rescivere.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XIX 9:4)
sed eundem equum tali fuisse fato sive fortuna ferunt, ut quisquis haberet eum possideretque, ut is cum omni domo, familia fortunisque omnibus suis ad internecionem deperiret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, IX 4:2)
Sic igitur Catullus eadem se facere dicit quae Lesbiam, quod et malediceret ei palam respueretque et recusaret detestareturque assidue et tamen eam penitus deperiret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XVI 14:4)
magna pars deperiit, quod accidere tot proeliis fuit necesse, multos autumni pestilentia in Italia consumpsit, multi domum discesserunt, multi sunt relicti in continenti.
(카이사르, 내란기, 3권 87:4)
Quod ubi Caesar resciit, quorum per fines ierant his uti conquirerent et reducerent, si sibi purgati esse vellent, imperavit; reductos in hostium numero habuit;
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 28장1)
His deductis, quod et captivorum magnum numerum habebat, et nonnullae tempestate deperierant naves, duobus commeatibus exercitum reportare instituit.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 23장2)
simul, ut deminutae copiae redintegrarentur, imperat certum numerum militum civitatibus, quem et quam ante diem in castra adduci velit, sagittariosque omnes, quorum erat permagnus numerus in Gallia, conquiri et ad se mitti iubet. His rebus celeriter id quod Avarici deperierat expletur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 31장4)
cum subito (dubium quonam monstrante latebras rescierit) Cytherea venit suspectaque nobis ne foret, hinc Phoeben comites, hinc Pallada iunxit.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:125)
Rursus tenuissimo solo vicarium facere minime rationis est, quoniam malle-olorum pars maior deperit, et quae superest, tarde fit idonea translationi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 5장 3:1)
Nos tamen plus quattuor milibus conserimus, quia neglegentia cultorum magna pars deperit, et interitu seminum cetera, quae virent, rarescunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 16장 3:2)
id postquam Lacedaemonii rescierunt, legatos cum clava ad eum miserunt, in qua more illorum erat scriptum:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 4:1)
ea quid ageretur resciit filiumque monuit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 5:1)
hac si proficisceretur, intellegebat prius adversarios rescituros de suo adventu, quam ipse tertiam partem confecisset itineris;
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 8장 6:1)
id ubi Poeni resciverunt, Magonem eadem, qua fratrem, absentem affecerunt poena.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 8장 2:1)
qua condicione quarta pars fere crediti deperibat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 42장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION