라틴어 문장 검색

Auctoritas adeo valuit, ut dilectus artissime, dum timetur, ac si periculorum socius et laborum, et inter concertationes acerrimas, animadverti iuberet in desides, et Caesar adhuc sine stipendio regeret militem, feris oppositum gentibus, ut dudum est dictum;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 12:1)
Et quoniam eum obtrectatores novos bellorum tumultus, ad perniciem rei communis, insimulant concitasse, sciant docente veritate perspicue, non Iulianum, sed Constantinum ardores Parthicos succendisse, cum Metrodori mendaciis avidius acquiescit, ut dudum rettulimus plene.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 23:1)
Erat enim Varroniani, notissimi comitis, filius, haut dudum post depositum militiae munus ad tranquilliora vitae digressi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 5장 4:2)
His ita caeco quodam iudicio fortunae peractis, Iovianorum signifer quos Varronianus rexerat dudum, cum novo dissidens principe, etiam tum privato, ut patris eius obtrectator molestus, periculum ex inimico metuens iam communia supergresso, discessit ad Persas, ac data dicendi copia quae sciret, docet Saporem iam propinquantem, exstincto quem verebatur, turbine concitato calonum, ad umbram imperii Iovianum adhuc protectorem adscitum, inertem quendam et mollem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 5장 8:1)
Petebat autem rex obstinatius, ut ipse aiebat, sua dudum a Maximiano erepta, ut docebat autem negotium, pro redemptione nostra quinque regiones Transtigritanas:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 7장 9:1)
Dicebatur autem Varronianus pater eius monitu cuiusdam somnii dudum praescisse quod evenit, idque duobus amicis commisisse fidissimis, illo adiecto, quod ipsi quoque deferetur trabea consularis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 10장 16:1)
Et Valentiniano quidem, cuius arbitrio res gerebatur, Iovinus evenit dudum promotus a Iuliano, per Gallias magister armorum, et Dagalaifus, quem militiae rectorem provexerat Iovianus:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 5장 2:1)
accendebatur tamen insita plerisque vulgarium, novitatis repentina iucunditate, ea re potius incitante, quod Petronium (ut praediximus) divitias violenter augentem, omnes eadem mente detestabantur, qui sepulta iam dudum negotia, et redivivas nebulas debitorum, in diversos ordines excitabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 6장 17:2)
et Arbitionem ex consule, agentem iam dudum in otio, ad se venire hortatus est, ut Constantiniani ducis verecundia truces animi lenirentur, neque secus evenit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 9장 4:2)
Constrictus etiam Diogenes laqueis impiae falsitatis, vir nobili prosapia editus, ingenio facundia forti suavitateque praestans, dudum Bithyniae rector, ut opimum patrimonium eius diriperetur, capitali est poena affectus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 43:1)
In chartis cuiusdam municipis clari, scrutari ex negotio iussis, genitura Valentis cuiusdam inventa est, repellensque calumnias is cuius intererat, cum obiectaretur ei quam ob rem constellationem principis collegisset, fratrem suum fuisse Valentem, dudumque obisse, documentorum plena fide monstrare pollicitus, inexspectato veritatis indicio, laniatis lateribus, trucidatus est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 27:1)
hac ratione opere velociter absolute, quod impensas aedificandi causa theatri, dudum congestas, sufficientis ad id quod efficere maturabat, invenit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 6장 11:2)
Haec ita praeter spem accidisse doctus Athanarichus, Theruingorum iudex (in quem ut ante relatum est, ob auxilia missa Procopio, dudum Valens commoverat signa) stare gradu fixo temptabat, surrecturus in vires, si ipse quoque lacesseretur, ut ceteri.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 3장 4:1)
Quibus (ut communi rei conducere videbatur) repudiatis, et quid capesserent anxiis, Athanarichus paria pertimescens abscessit, memor Valentem dudum cum foederaretur concordia despexisse, affirmantem se religione devinctum, ne calcaret solum aliquando Romanum, hacque causatione, principem firmare pacem in medio flumine coegisse:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 4장 13:1)
At vero Theruingi, iam dudum transire permissi, prope ripas etiam tum vagabantur, duplici impedimento adstricti, quod ducum dissimulatione perniciosa, nec victui congruis sunt adiuti, et tenebantur consulto nefandis nundinandi commerciis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 5장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION