라틴어 문장 검색

velut obseratis amicitiae foribus, vicinarum gentium auxilia conquirebat, suumque parabat exercitum, ut reserata caeli temperie subverteret omnia, quae ex re sua struxere Romani.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 12장 18:2)
Per id tempus nostri limitis reseratis obicibus, atque (ut Aetnaeas favillas armatorum agmina diffundente barbaria), cum difficiles necessitatum articuli correctores rei militaris poscerent aliquos claritudine gestarum rerum notissimos:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 4장 9:1)
Deinde post reseratas angustias abitumque militis tempestivum, incomposite, qua quisque clausorum potuit (nullo vetante), turbandis incubuit rebus:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 8장 6:1)
Reserantur portae, fit via Christianis, ut egrediantur, delegatis his qui eos quo vellent ducerent.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 39:7)
Ipsa uiri bustum reserat, pro fure cathenat Ipsa uirum, restem subligat ipsa uiro.
(ANONYMUS NEVELETI, De uiro et uxore 52:20)
quippe omnibus sic, ut forte negotium magiae facessitur, quicquid omnino egerint obicietur.
(아풀레이우스, 변명 52:16)
Commodum quieveram, et repente impulsu maiore quam ut latrones crederes ianuae reserantur, immo vero fractis et evolsis funditus caidinibus prosternuntur.
(아풀레이우스, 변신, 1권 9:11)
at illae probae et fideles ianuae, quae sua sponte reseratae nocte fuerant, vix tandem et aegerrime tunc clavis suae crebra immissione patefiunt.
(아풀레이우스, 변신, 1권 12:16)
et cum dicto facesso, et cubiculum meum contendo, atque illic deprehendo epularum dispositiones satis concinnas.
(아풀레이우스, 변신, 2권 15:4)
"et cum dicto consignatis illis tabulis facessit."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:27)
"Haec simul dicens respexit ancillulam, et Myrrhine inquit Lucernam et oleum trade confestim et incluso custode cubiculo protinus facesse."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:34)
"Omnis cunctatio, ignavia omnis facessat e pectore;"
(아풀레이우스, 변신, 3권 4:10)
hi gaudii nimietate gratulari, illi dolorem ventris manuum compressione sedare, et certe laetitia delibuti meque respectantes cuncti theatro facessunt.
(아풀레이우스, 변신, 3권 9:2)
"Ibi capulos carie et vetustate semitectos, quis inhabitabant pulverei et iam cinerosi mortui, passim ad futurae praedae receptacula reseramus et, ex disciplina sectae servati noctis inlunio tempore, quo somnus obvius impetu primo corda mortalium validius invadit ac premit, cohortem nostram gladiis armatam ante ipsas fores Democharis velut expilationis vadimonium sistimus."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:64)
"Tunc ego, sensim gliscente adhuc illo tumultu, retrogradi fuga domo facesso sed plane Thrasyleonem mire canibus repugnantem, latens pone ianuam ipse, prospicio:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:77)

SEARCH

MENU NAVIGATION