라틴어 문장 검색

Garganum mugire putes nemus aut mare Tuscum,tanto cum strepitu ludi spectantur et artesdiuitiaeque peregrinae, quibus oblitus actorcum stetit in scaena, concurrit dextera laeuae.
(호라티우스의 두번째 편지, 188)
Personabit interim aliquis cantator ad mensam et inter psalmos dulci modulatione currentes, quoniam alienas non audebit uxores, te, quae custodem non habes, saepius respectabit.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 6:12)
ille sororis in manibus vultu Eumenidum ferretur et igni, hic bove percusso mugire Agamemnona credit aut Ithacum:
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV100)
Quippe modo trecentarum quinquaginta navium dominus cum sex septemve fugiebat extincto praetoriae navis lumine, anulis in mare abiectis, pavens atque respectans, et tamen non timens nisi ne periret.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CUM SEXTO POMPEIO 9:2)
nec simili penetrant auris primordia forma, cum tuba depresso graviter sub murmure mugit et reboat raucum retro cita barbita bombum, et [iam] Dauliades natae hortis ex Heliconis cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 19:10)
haut igitur leti praeclusa est ianua caelo nec soli terraeque neque altis aequoris undis, sed patet immani et vasto respectat hiatu.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 14:3)
nec plangore diem magno solemque per agros quaerebant pavidi palantes noctis in umbris, sed taciti respectabant somnoque sepulti, dum rosea face sol inferret lumina caelo.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 33:18)
Illud in his rebus miserandum magnopere unum aerumnabile erat, quod ubi se quisque videbat implicitum morbo, morti damnatus ut esset, deficiens animo maesto cum corde iacebat, funera respectans animam amittebat ibidem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 40:1)
aut qui te sic respectantibus tractavere Nobis?
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 18:4)
Iam fama ferebat Saepe cavas motu terrae mugire cavernas, Et procumbentes iterum consurgere taxos, Et non ardentis fulgere incendia silvae, Roboraque amplexos circumfluxisse dracones.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:11)
At cum December canus et bruma impotens Aquilone rauco mugiet, Aprica repetes Tarraconis litora Tuamque Laletaniam.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XLIX6)
At tibi tergeminum mugiet ille sophos.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XLVI9)
Truces in alta valle mugiunt tauri Vitulusque inermi fronte prurit in pugnam.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LVIII4)
di tibi ordo est 'dii tibi praemia ferant'. si qua pios respectant numina si quidem, ut Horatius si tamen impiae non tangenda rates transiliunt vada;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6031)
mugire videbis id est videbit quis, ut migrantes cernas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4913)

SEARCH

MENU NAVIGATION