라틴어 문장 검색

" Et Tullius dixit "Nullæsunt occultiores insidiæ, quam eæ, quæ latent in simulationeofficii aut in aliquo necessitudinis nomine.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 119:16)
Respectu autem malorum hominum possidentiumillas, malæ dicuntur, quia nihil est homini bonum sine se bono.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 257:8)
sed sicut a iustitia respectum usque in crastinam diem accepisti, quin eas ad placita dimittere noli, et ero ibi paratus succurrere tuaeveritati atque eorum nocere falsitati.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 109:38)
(6) Item, quod luminaribus existentibus in capite Algol sive Gorgonis, si ea Mars respectu inimicitiae radiaverit, natus, ut dicit Ptolemaeus, truncabitur manibus et pedibus, et truncatus suspendetur in cruce.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 7:1)
minister autem Dei humanarum consortiis renuntiat passionum, et quadam carnalis illecebrae se abdicat necessitudine propter studia virtutis.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 3:6)
Sed quomodo germanitatis servaret officium, qui necessitudinis non agnovisset affectum?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 3:6)
Nolo enim ut ea necessitudo quae est auctor salutis, fiat auctor periculi.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 4:6)
Nam si chara necessitudinis nomina accusare non debent, multo magis non debent occidere.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 4:10)
Recedit itaque ab omni respectu honestatis, et in eo terrena omnia moriuntur lethalis peccati acerbitate, quae vera et perpetua morte peccatorem deleat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 5:4)
Sed cum dixerit quod Noe memor fuerit, in auctore et praesule domus necessitudines ejus reliquas comprehendit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 16장 2:4)
Simul exprimi videtur quidam reliquarum consensus necessitudinum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 16장 2:5)
Neque tamen exsiluit quisquam, nec permissus est . Formidabatur enim flagrans vesania manus, et superior numero, et ruitura sine respectu salutis in ferrum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 15:2)
Confestimque iniquitate rei percitus Malarichus, gentilium rector, collegis adhibitis strepebat immaniter, circumveniri homines dicatos imperio per factiones et dolos minime debere proclamans, petebatque ut ipse relictis obsidum loco necessitudinibus suis, Mallobaude armaturarum tribuno spondente quod remeabit, velocius iuberetur ire ducturus Silvanum, aggredi nihil tale conatum, quale insidiatores acerrimi concitarunt;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 6:1)
Iulianum hunc fratrem meum patruelem (ut nostis,) verecundia qua nobis ita ut necessitudine carus est, recte spectatum, iamque elucentis industriae iuvenem, in Caesaris adhibere potestatem exopto, coeptis (si videntur utilia) etiam vestra consensione firmandis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 8:1)
Utque bestiae custodum neglegentia raptu vivere solitae, ne his quidem remotis, appositisque fortioribus abscesserunt, sed tumescentes inedia, sine respectu salutis, armenta vel greges incursant, ita etiam illi, cunctis quae diripuere consumptis, fame urgente, agebant aliquotiens praedas, interdum antequam contingerent aliquid, oppetebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 5장 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION