라틴어 문장 검색

Quem igitur hominem solummodo praesumpserant de humilitate, sequebatur uti magum aestimarent de potestate, cum ille verbo daemonia de hominibus excuteret, caecos reluminaret, leprosos purgaret, paralyticos restringeret, mortuos denique verbo redderet vitae, elementa ipsa famularet compescens procellas et freta ingrediens, ostendens se esse verbum dei, id est λόγον, illud primordiale, primogenitum, virtute et ratione comitatum et spiritu fultum, eundem qui verbo omnia et faceret et fecisset.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 17:1)
uidelicet ut eorum semper exemplo, sicut ipse scribit, ad orationis placidum litus, quasi anchorae fune restringeretur, cum incessabili causarum saecularium inpulsu fluctuaret, concussamque saeculi actibus mentem inter eos cotidie per studiosae lectionis roboraret alloquium.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 2:3)
ne canem quidem irritatam voluit quisquam imitarier, saltem, si non arriderent, dentes ut restringerent.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 123)
Capituli autem crassitudo sic est facienda, ut ex novem partibus et dimidia tres partes praependeant infra astragalum summi scapi;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장28)
basi spiram supposuerunt pro calceo, capitulo volutas uti capillamento concrispatos cincinnos praependentes dextra ac sinistra conlocaverunt et cymatiis et encarpis pro crinibus dispositis frontes ornaverunt truncoque toto strias uti stolarum rugas matronali more demiserunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장16)
guttarum longitudo sub taenia contra triglyphos alta cum regula parte sexta moduli praependeat.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장19)
pro crepidinibus ancones, sive parotides vocantur, excalptae dextra ac sinistra praependeant ad imi supercilii libramentum, praeter folium.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 6장26)

SEARCH

MENU NAVIGATION