라틴어 문장 검색

Verum equorum defectione eos fuisse retardatos procul dubio credat, quos aliquando pestilentia, aut diuturna fame, aut interdum fallaci Turcorum sagitta amiserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 56:2)
Ex his aliqui, die quadam plus solito retardati, et quia nox erat brevis, in luce velocissimae diei manifestati, a Turcis trucidati et exspoliati fuisse referuntur:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 72:5)
Tandem superato quodam humili et modico torrente, a montanis defluente, paululum Christianis militibus in valle retardatis, Turci in vertice cujusdam montis consistentes, ad defensionem frena rejiciunt, [0510C] et sagittis suis Gallos insequentes absterrere nituntur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 104:1)
quidam vero super ejus dolore nimium ac dolenter flebant, eo quod tanto principe destitui in hoc longo exsilio pertimescebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 36:7)
[0585C] Quarta vero die ab Antiochia procedens in omni jucunditate, Laodiceam pacifice cum omni apparatu suo descendit, ubi biduo requie fruens, retardati et subsequentis populi praestolabatur adventum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 64:1)
Quapropter nolumus, nec placet prudentioribus nostris, neque in consilio nostro reperimus, [0596A] ut Jerusalem tam subito justitia sua privetur, et patriarcha tam celebri die a suo officio destituatur;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 101:2)
Sic corrupti, per deserta et invia et solitudines locaque arida totum deducebant exercitum, ubi assidue Turcorum insidiae occursantes eis, universos de exercitu negligentia aut lassitudine [0610B] retardatos trucidabant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 18:3)
Revertentes vero de dispersis et retardatis, qui eis obviam fuere, eadem die mille amputatis collis sparsim peremerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 46:3)
Conradus quoque stabularius, et Engelradus episcopus Lauduni, paululum retardati, subsecuti sunt confratres usque Japhet:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 88:7)
ac in impetu subsequentes ac retardatos, et vehiculis cibariorum impeditos incurrens, mille detruncatis, praedam magnam cum spoliis in praesidium abduxit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 76:5)
sed aliquantulum propter colligenda arma retardatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 18:6)
[0715A] Willhelmus audita vociferatione ad invicem fortiter dimicantium, ascenso aquo suo cum suis, dum subvenire vellet angustiatis, per fruteta et loca arida errore viarum retardatur;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 62:15)
Et eciam quidam alius philosophus dixit, "Bene vivere omniloco potes, nisi te ipsum destituas."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 94:23)
Non ergo destituere vel delinqueredebes, sed animum et cor tuum et mentem tuam predictis virtutibus ornare,et non solum cor amandum est, sed eciam corpus tecum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 94:24)
nec ullo impedimento mortis retardatur anima:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 4장 2:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION