라틴어 문장 검색

Quippe modo trecentarum quinquaginta navium dominus cum sex septemve fugiebat extincto praetoriae navis lumine, anulis in mare abiectis, pavens atque respectans, et tamen non timens nisi ne periret.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CUM SEXTO POMPEIO 9:2)
his ibi me rebus quaedam divina voluptas percipit atque horror, quod sic natura tua vi tam manifesta patens ex omni parte retecta est.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 1:9)
haut igitur leti praeclusa est ianua caelo nec soli terraeque neque altis aequoris undis, sed patet immani et vasto respectat hiatu.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 14:3)
nec plangore diem magno solemque per agros quaerebant pavidi palantes noctis in umbris, sed taciti respectabant somnoque sepulti, dum rosea face sol inferret lumina caelo.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 33:18)
Illud in his rebus miserandum magnopere unum aerumnabile erat, quod ubi se quisque videbat implicitum morbo, morti damnatus ut esset, deficiens animo maesto cum corde iacebat, funera respectans animam amittebat ibidem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 40:1)
aut qui te sic respectantibus tractavere Nobis?
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 18:4)
Primus dux ipse carinae Vulteius, iugulo poscens iam fata retecto, Ecquis, ait, iuvenum est, cuius sit dextra cruore Digna meo, certaque fide per vulnera nostra Testetur se velle mori?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:77)
Ac retegit sacros, scisso velamine, vultus Semianimis Magni, spirantiaque occupat ora, Collaque in obliquo ponit languentia transtro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 7:22)
Tunc, ne levis aura retectos Auferret cineres, saxo compressit arenam:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 8:41)
Non ego Pellaeas arces, adytisque retectum Corpus Alexandri pigra Mareotide mergam?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 2:28)
quam protinus ille retecto Ense ferit, totoque simul demittit ab armo;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:68)
di tibi ordo est 'dii tibi praemia ferant'. si qua pios respectant numina si quidem, ut Horatius si tamen impiae non tangenda rates transiliunt vada;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6031)
retexerit orbem quem nox tegebat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1193)
iam rebus luce retectis supra et rebus nox abstulit atra colorem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 4591)
reiciunt parmas et equos ad moenia vertunt 'reiciunt' retro agunt, vel retrorsum ferunt, ut cedentium terga munita sint, ut ipse bis reiecti armis respectant terga tegentes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 6191)

SEARCH

MENU NAVIGATION