라틴어 문장 검색

Iam Pollentini tenuatus funere campi concessaque sibi (rerum sic admonet usus) luce, tot amissis sociis atque omnibus una direptis opibus, Latio discedere iussus hostis et inmensi revolutus culmine fati turpe retexit iter.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:48)
equi ubi pharetras telis onustas accepere, per saltus vagi nocte demum vacuis pharetris multo cum anhelitu redeunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 13장4)
ille mihi quae danda forent lustramina caesis prodidit, ille volens Erebum terrasque retexit.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 433:1)
postera non cassae Minyis Aurora retexit noctis iter;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 444:1)
'Sic raro scribis, ut toto non quater annomembranam poscas, scriptorum quaeque retexens,iratus tibi, quod vini somnique benignusnil dignum sermone canas.
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장1)
Cumque aestuaret febribus et venarum fontes hauriret calor, lasso anhelitu tristem avunculum consolabatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 13:9)
haec neque dissolui plagis extrinsecus icta possunt nec porro penitus penetrata retexi nec ratione queunt alia temptata labare;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 14:22)
sed primum quicquid aquai tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet, partim quod validi verrentes aequora venti deminuunt radiisque retexens aetherius sol, partim quod supter per terras diditur omnis;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 8:3)
ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti deminuunt radiisque retexens aetherius sol, et siccare prius confidunt omnia posse quam liquor incepti possit contingere finem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 15:4)
tum toto corpore sudor Liquitur, et piceum (nec respirare potestas) Fulmen agit, fessos quatit aeger anhelitus artus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, III. 4:6)
quod creber anhelitus illi Prodidit, et gelidus fesso de corpore sudor.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:25)
Pectora rauca gemunt, quae creber anhelitus urguet:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:22)
Tamen omnia passo Postquam clara dies Pharsalica damna retexit, Nulla loci facies revocat feralibus arvis Haerentes oculos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:38)
Nam plagae proxima circum Fugit rapta cutis, pallentiaque ossa retexit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:20)
Quod siccae redolet palus lacunae, Crudarum nebulae quod Albularum, Piscinae vetus aura quod marinae, Quod pressa piger hircus in capella, Lassi vardaicus quod evocati, Quod bis murice vellus inquinatum, Quod ieiunia sabbatariarum, Maestorum quod anhelitus reorum, Quod spurcae moriens lucerna Ledae, Quod ceromata faece de Sabina, Quod volpis fuga, viperae cubile, Mallem quam quod oles olere, Bassa.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, IV1)

SEARCH

MENU NAVIGATION