라틴어 문장 검색

Quod licet non nulli existimarunt, paucis corruptis, ad gratiam fieri despectorum, ex eo tamen id frustra creditum videbatur, quod non emercati, sed consoni totius multitudinis paria volentis clamores audiebantur, documento recenti fragilitatem pertimescentis sublimium fortunarum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 2장 4:1)
14. Et licet hac ex causa praesumptor momentum pertimesceret grave, tamen, cum obsistente nullo se in orientales provincias effundere libenti cunctorum assensione, iam licentius posset, avidas novitatem quandam visere, taedio asperioris imperii, quo tune tenebantur:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 8장 11:2)
Maiore itaque noctis parte consumpta, cum a vespertino ortu luna praelucens in diem metum augeret, undique facultate evadendi exempta, consiliorum inops Procopius, ut in arduis necessitatibus solet, cum Fortuna expostulabat luctuosa et gravi, mersusque multiformibus curis, subito a comitibus suis artius vinctus, relate iam die, ductus ad castra, imperatori offertur, reticens atque defixus, statimque abscisa cervice, discordiarum civilium gliscentes turbines sepelivit et bella, ad veteris Perpennae exemplum, qui post Sertorium inter epulas obtruncatum, dominatione paulisper potitus, a frutectis ubi latebat, extractus, oblatusque Pompeio, eius iussu est interfectus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 9장 9:1)
Has litteras (ut quidam asseverabant), Probus ad Maximinum eruditiorem iam in sceleribus, commendatumque principi pertimescens, nullo conscio praeter baiulum, misit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 33:1)
His in hunc modum ac talibus actis, Hesychia quaedam matrona, ob intentatum crimen in domo apparitoris, cui custodienda est tradita, multa pertimescens et saeva, fulcro plumeo vultu contracto incubuit, et animam occluso narium spiramento effudit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 47:1)
Neque ita multo post Maximus ille philosophus, vir ingenti nomine doctrinarum, cuius ex uberrimis sermonibus ad scientiam copiosus Iulianus exstitit imperator, oraculi supra dicti versus audisse insimulatus, seque comperisse assensus, sed reticenda professionis consideratione non effudisse, verum ultro praedixisse consultores ipsos suppliciis poenalibus perituros, Ephesum ad genuinam patriam ductus, ibique capite truncatus, sensit docente periculo postremo quaesitoris iniquitatem omnibus esse criminibus graviorem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 42:1)
Unde quasi futurus particeps suscipiendi pro instantium rerum ratione tractatus, idem Papa regaliter vocatus, et apud Tarsum Ciliciae obsequiorum specie custoditus, cum neque ad imperatoris castra accipi nec urgentis adventus causam scire cunctis reticentibus posset, tandem secretiore indicio comperit, per litteras Romano rectori suadere Terentium, mittere prope diem alterum Armeniae regem, ne odio Papae, speque quod revertetur, natio nobis opportuna deficeret ad iura Persarum, eam rapere vi vel metu vel adulatione flagrantium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 1장 4:1)
Secundum est genus eorum, qui iuris professi scientiam, quam repugnantium sibi legum abolevere discidia, velut vinculis ori impositis reticentes, iugi silentio umbrarum sunt similes propriarum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 11:1)
Quibus (ut communi rei conducere videbatur) repudiatis, et quid capesserent anxiis, Athanarichus paria pertimescens abscessit, memor Valentem dudum cum foederaretur concordia despexisse, affirmantem se religione devinctum, ne calcaret solum aliquando Romanum, hacque causatione, principem firmare pacem in medio flumine coegisse:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 4장 13:1)
Quo intellecto, ad perfidiam instantium malorum subsidium verti mussabant, et Lupicinus ne iam deficerent pertimescens, eos admotis militibus adigebat ocius proficisci.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 5장 2:1)
Inter quae Fritigernus, callidus futuri coniector, Martemque pertimescens ancipitem, velut caduceatorem, unum e plebe suo misit arbitrio, impetens nobiles quosdam et electos ad se prope diem obsides mitti, impavidus ipse minas militares laturus, et necessaria.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 12장 14:1)
Rediens igitur rex Ravennam, tractans non ut dei amicus sed legi eius inimicus, immemor factus omnis eius beneficii et gratiae quam ei dederat, confidens in brachio suo, item credens quod eum pertimesceret lustinus imperator, mittens et evocans Ravennam Iohannem, sedis apostolicae praesulem, et dicit ad eum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 15장 1:1)
Placito rediere metu, uidere tigillum, Stando procul regem pertimuere suum.
(ANONYMUS NEVELETI, De ranis a Ioue querentibus regem 24:5)
At ego non mirer, si boni consulis me de isto distortissimo uultu tuo dicere, de moribus tuis multo truculentioribus reticere.
(아풀레이우스, 변명 15:8)
nunc quoniam neque incantatam neque prostratam mulierem probauerunt et ego non nego petitu medici a me inspectam, dicam tibi, Maxime, cur illud de aurium tinnitu quaesierim, non tam purgandi mei gratia in ea re, quam tu iam praeiudicasti neque culpae neque crimini confinem, quam ut ne quid dignum auribus tuis et doctrinae tuae congruens reticuerim.
(아풀레이우스, 변명 46:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION