라틴어 문장 검색

nam melius duo defendunt retinacula navim, tutius et geminos anxia mater alit.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 22a31)
perpetuo stat planta solo, sed fascia primos sistitur ad digitos, retinacula bina cothurnis mittit in adversum vincto de fomite pollex, quae stringant crepidas et concurrentibus ansis vinclorum pandas texant per crura catenas.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 175)
"sint quibus exploret plumbo gravis alta molybdus, quaeque secuturam religent post terga phaselon uncaque summersae penitus retinacula vellant;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, propempticon Maecio Celeri10)
effrenae dextra laevaque secuntur lynces, et uda mero lambunt retinacula tigres, post exsultantes spolia armentalia portant seminecesque lupos scissasque Mimallones ursas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권297)
"ratis ipsa moram portusque quietos odit et adversi tendit retinacula saxi."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권172)
Sunt qui existimant Christianos, ex- peditum morti genus, ad hanc obstinationem abdicatione voluptatium erudiri, quo facilius vitam contemnant amputatis quasi retinaculis eius nec desiderent, quam iam supervacuam sibi fecerunt, ut hoc consilio potius et humano prospectu, non divino praescripto definitum existimetur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 1장 2:1)
ratem unam ducentos longam pedes, quinquaginta latam a terra in amnem porrexerunt, quam, ne secunda aqua deferretur, pluribus validis retinaculis parte superiore ripae religatam pontis in modum humo iniecta constraverunt, ut beluae audacter velut per solum ingrederentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 281:1)
his explicatis antarii funes ante laxi conlocentur, retinacula super scapulas machinae longe disponantur, et si non erit, ubi religetur, pali resupinati defodiantur et circum fistucatione solidentur, quo funes alligentur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장17)
ita circa dispositis funibus et retinaculis in palis haerentibus ampliore modo machina conlocabitur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장22)
est enim tignum, quod erigitur et distenditur retinaculis quadrifariam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장33)

SEARCH

MENU NAVIGATION