라틴어 문장 검색

enimuero Euathlus, utpote tanti ueteratoris perfectissimus discipulus, biceps illud argumentum retorsit.
(아풀레이우스, 플로리다 18:29)
Sed ille deterrimus ac temerarius puer hoc quoque suum nequissimum factum in me retorsit, gregariisque omnibus affirmavit me sponte vicinorum foculos transeuntem, titubanti gradu prolapsum, ignem ultroneum accersisse mihi, et arridens addidit:
(아풀레이우스, 변신, 7권 18:2)
"Nec tamen illa genuini vigoris oblita retorquet imi petum et incendio feritatis ardescens dente compulsa quem primum insiliat cunctabunda rimatur."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:29)
Sed fit etiam ut verba vim suam super intellectum retorqueant et reflectant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 120:4)
Inpactus pici, uulgo solet utpote dici, Omne retorquetur, quodcumque dolare uidetur.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, VII. De fraudulento, qui sua fraude decipitur 8:8)
Elatus autem ira arbitrabatur se etiam iniuriam illorum, qui se fugaverant, in Iudaeos retorquere; ideoque iussit, ut auriga sine intermissione iter perficeret, caelesti iam eum comitante iudicio. Ita enim superbe locutus erat: " Congeriem sepulcri Iudaeorum Hierosolymam faciam, cum venero illo ".
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장4)
Omne namque futurum diuinus praecurrit intuitus et ad praesentiam propriae cognitionis retorquet ac reuocat;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 4:17)
Has terra atque aggere integebat, ne aditus atque incursus ad defendendum impediretur.
(카이사르, 내란기, 1권 25:10)
reliquum corpus navium viminibus contextum coriis integebatur.
(카이사르, 내란기, 1권 54:3)
Sed, ubi paulatim retorqueri agmen ad dextram conspexerunt iamque primos superare regionem castrorum animum adverterunt, nemo erat adeo tardus aut fugiens laboris, quin statim castris exeundum atque occurrendum putaret.
(카이사르, 내란기, 1권 69:6)
Itaque pedalibus lignis coniunctis inter se porticus integebantur, atque hac agger inter manus proferebatur.
(카이사르, 내란기, 2권 2:3)
Ubi aut spatium inter muros aut imbecillitas materiae postulare videretur, pilae interponuntur, traversaria tigna iniciuntur, quae firmamento esse possint, et quicquid est contignatum cratibus consternitur, crates luto integuntur.
(카이사르, 내란기, 2권 15:3)
Totum autem murum ex omni parte turribus contabulaverant atque has coriis intexerant.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 22장3)
simul confirmandi et stabiliendi causa singuli ab infimo solo pedes terra exculcabantur, reliqua pars scrobis ad occultandas insidias viminibus ac virgultis integebatur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 73장7)
Itaque productis copiis ante oppidum considunt et proximam fossam cratibus integunt atque aggere explent seque ad eruptionem atque omnes casus comparant.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 79장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION