라틴어 문장 검색

Melius enim erat illis non cognoscere viam iustitiae, quam post agnitionem retrorsum converti ab eo, quod illis traditum est, sancto mandato.
의로움의 길을 알고서도 자기들이 받은 거룩한 계명을 저버린다면, 차라리 그 길을 알지 못하였던 편이 나을 것입니다. (불가타 성경, 베드로의 둘째 서간, 2장21)
Quumque viam ignorans errabundus per prata vagarer, undique diligenter aspiciens a longe prospexi multitudinem equitantium infinitam per ipsius pascui deambulantem extremitates.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 19:5)
"Absit, domina mea, quod unquam in tantum efficiar errabundus ut tuis in aliquo deprehendar obviare mandatis, et ideo quod postulas tanquam mihi gratissimum impendo libenter.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 2:6)
Qua racione meant stelle, qua lege planeta Directum metitur iter, qua lege retrorsum Aut fugit aut certa fluxus stacione moratur;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 2:11)
Ergo mihi describe uiam qua callis ad arcem Superni Iouis erigitur, nec deuia passim Errabunda ferar, nec nostrum deuius error Propositum perdat, uiduans mercede laborem."
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 12:10)
et quid sit quod retrorsum dicuntur ambulasse, exponitur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 31장 1:2)
Quid est quod Sem et Japheth imposuerunt vestimentum super humeros suos, et perrexerunt retrorsum, et operuerunt nudum patrem, et non viderunt nudationem ejus (Gen.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 31장 2:1)
Omnis ergo mens sapiens retrorsum ambulat, hoc est, praeterita spectat;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 31장 3:3)
"Nec vindictae sequentis poena tardavit nam Psyche rursus errabundo gradu pervenit ad civitatem aliam, in qua pari modo soror morabatur alia."
(아풀레이우스, 변신, 5권216)
"Contra spem suam repulsa Psyche et afflicta duplici maestitia iter retrorsum porrigens inter sub- sitae convallis sublucidum lucum prospicit fanum sollerti fabrica structura, nec ullam vel dubiam spei melioris viam volens omittere, sed adire cuiuscumque dei veniam, sacratis foribus proximat."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:19)
et unus manu secutus prehenso loro retrorsum me circumtorquet, nec baculi nodosi quod gerebat suetis ictibus temperat.
(아풀레이우스, 변신, 6권 8:5)
Quibus ita firmiter ab utraque parte dispositis, cum rex in oratione diutius moraretur et pagani parati ad locum certaminis citius advenissent, Aelfred, tunc secundarius, cum diutius hostiles acies ferre non posset, nisi aut bello retrorsum recederet, aut contra hostiles copias ante fratris adventum in bellum prorumperet, demum viriliter aprino more Christianas copias contra hostiles exercitus, ut ante proposuerant, tamen quamvis rex adhuc non venerat, dirigens, divino fretus consilio et adiutorio fultus, testudine ordinabiliter condensata, confestim contra hostes vexilla movet.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 38 41:2)
De ludibundo et errabundo atque id genus verborum productionibus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XV 1:1)
et quod Laberius sic amorabundam dixit, ut dicitur ludibunda et errabunda;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XV 1:2)
Id verbum Caesellius Vindex in Commentario Lectionum Antiquarum ea figura scriptum dixit, qua ludibunda et ridibunda et errabunda dicitur ludens et ridens et errans.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XV 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION