라틴어 문장 검색

Is est ad extremus tenuis, in semicirculi speciem retusae latitudinis, ab exteriore parte levis, qua corpori iungitur, ab interiore asper, qua calculum adtingit isque longior potius esse debet:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장61)
tum ferramentum adhibetur crassitudinis modicae, prima parte tenui sed retusa;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장98)
tum patefacta vena tenui et retuso ferramento candente modice premitur, vitaturque, ne plagae ipsius orae adurantur, quas reducere hamulis facile est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 31장8)
eique retusus hamulus subicitur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 31장15)
atque id ipsum nonnumquam retusa habet capita, nonnumquam acuta.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 7장3)
Quod genus pessimum est, quia neque facile committuntur, quae nulli retuso innituntur, et carnem vulnerant, interdum nervum quoque aut musculum:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 7장4)
Inter quae si quod parvulum fragmentum ossis eminet, id si retusum est, in suam sedem dandum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장125)
Eadem fere crustas ulceribus tamquam igne adustis inducunt, sed praecipue chalcitis, utique si cocta est, flos aeris, aerugo, auripigmentum, misy, et id quoque magis coctum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 9장 1:1)
Crustas uero has resoluit farina triticea cum ruta uel porro, aut lenticula, cui mellis aliquid adiectum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 10장 1:1)
Quae res efficit, ut neque rodentibus medicamentis neque adurentibus et ob id ipsum inducentibus crustam sit utendum, quamuis pleraque ex his sanguinem supprimunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 31:5)
si retuso et graui, nullum in figura discrimen est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 52:3)
Post ustionem putris ulceris superponenda sunt, quae crustas a uiuo resoluant:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 69:1)
ubi ea declinauit, farinam cum ruta uel porro uel marrubio, donec crustae cadant;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 25:4)
circaque quasi crusta est, eaque inflammatione cingitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 1:8)
sequitur enim sub medicamentis erodentibus crusta undique a uiua carne diducta, quae trahit secum quicquid corruptum erat;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION