라틴어 문장 검색

Quid vobis videtur? ". Illi autem respondentes dixerunt: " Reus est mortis! ".
여러분의 의견은 어떻습니까?” 그들이 대답하였다. “그자는 죽을죄를 지었습니다.” (불가타 성경, 마태오 복음서, 26장66)
qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum, non habet remissionem in aeternum, sed reus est aeterni delicti ".
그러나 성령을 모독하는 자는 영원히 용서를 받지 못하고 영원한 죄에 매이게 된다.” (불가타 성경, 마르코 복음서, 3장29)
ab intus enim de corde hominum cogitationes malae procedunt, fornicationes, furta, homicidia,
안에서 곧 사람의 마음에서 나쁜 생각들, 불륜, 도둑질, 살인, (불가타 성경, 마르코 복음서, 7장21)
Audistis blasphemiam. Quid vobis videtur? ". Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis.
여러분도 하느님을 모독하는 말을 듣지 않았습니까? 여러분의 생각은 어떻습니까?” 그들은 모두 예수님께서 사형을 받아야 마땅하다고 단죄하였다. (불가타 성경, 마르코 복음서, 14장64)
Erat autem qui dicebatur Barabbas, vinctus cum seditiosis, qui in seditione fecerant homicidium.
마침 바라빠라고 하는 사람이 반란 때에 살인을 저지른 반란군들과 함께 감옥에 있었다. (불가타 성경, 마르코 복음서, 15장7)
qui erat propter seditionem quandam factam in civitate et homicidium missus in carcerem.
바라빠는 예루살렘에서 일어난 반란과 살인으로 감옥에 갇혀 있던 자였다. (불가타 성경, 루카 복음서, 23장19)
dimisit autem eum, qui propter seditionem et homicidium missus fuerat in carcerem, quem petebant; Iesum vero tradidit voluntati eorum.
그리하여 그는 반란과 살인으로 감옥에 갇혀 있던 자를 그들이 요구하는 대로 풀어 주고, 예수님은 그들의 뜻대로 하라고 넘겨주었다. (불가타 성경, 루카 복음서, 23장25)
repletos omni iniquitate, malitia, avaritia, nequitia, plenos invidia, homicidio, contentione, dolo, malignitate, susurrones,
그들은 온갖 불의와 사악과 탐욕과 악의로 가득 차 있고, 시기와 살인과 분쟁과 사기와 악덕으로 그득합니다. 그들은 험담꾼이고 (불가타 성경, 로마 신자들에게 보낸 서간, 1장29)
Itaque, quicumque manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini.
그러므로 부당하게 주님의 빵을 먹거나 그분의 잔을 마시는 자는 주님의 몸과 피에 죄를 짓게 됩니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 첫째 서간, 11장27)
Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.
누구든지 율법을 전부 지키다가 한 조목이라도 어기면, 율법 전체를 어기는 것이 됩니다. (불가타 성경, 야고보 서간, 2장10)
et non egerunt paenitentiam ab homicidiis suis neque a veneficiis suis neque a fornicatione sua neque a furtis suis.
그들은 또한 자기들이 저지른 살인과 마술과 불륜과 도둑질을 회개하지도 않았습니다. (불가타 성경, 요한 묵시록, 9장21)
Ego autem dico vobis: Omnis, qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio; qui autem dixerit fratri suo: "Racha", reus erit concilio; qui autem dixerit: "Fatue", reus erit gehennae ignis.
그러나 나는 너희에게 말한다. 자기 형제에게 성을 내는 자는 누구나 재판에 넘겨질 것이다. 그리고 자기 형제에게 ‘바보!’라고 하는 자는 최고 의회에 넘겨지고, ‘멍청이!’라고 하는 자는 불붙는 지옥에 넘겨질 것이다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 5장22)
Quem cum episcopus suus increpare cepisset et reprimere quasi reum, qui in maiestatem loqueretur, audacter ille restitit, et quasi Danielis verba commemorans, ait:
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE COMBUSTIONE IPSIUS LIBRI 1:5)
Alioquin cum unumquodque illorum conciliorum proprium composuerit atque instituerit symbolum, sintque ipsa symbola ab invicem verbis diversa, ac fortasse quibusdam sententiis, cum unum nonnunquam contineat quod alterum non habeat, profecto anathematis reus esset, qui uno recepto caetera symbola confitendo recitaret vel reciperet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 52:14)
Sed vix habeat, profero rationem, aeque fieri oportebat quod factum non est, sicut quod factum est, et aeque bonum etiam illud Hac itaque ratione qua convincitur quia Deus Pater tam bonum genuerat Filium quantum potuit, cum videlicet aliter reus esset invidiae, clarum est omnia quae facit, quantum potest egregia facere nec ullum commodum quod conferre possit, substrahere velle.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 12:37)

SEARCH

MENU NAVIGATION