라틴어 문장 검색

reliquum est ut ante quam proficiscare mandata nostra exhaurias, scribas ad me omnia, Pomptinum extrudas, cum profectus eris cures ut sciam, sic habeas nihil me hercule te mihi nec carius esse nec suavius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 1 8:16)
sed quoniam furcilla extrudimur, Brundisium cogito.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 2 9:4)
ego autem, cum ad me de Ciceronis abs te discessu scripsisses, statim extrusi tabellarios litterasque ad Ciceronem ut, etiam si in Italiam venisset, ad te rediret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 14 1:10)
quo in numero tu certe fuisses, nisi te extrusissemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 6 1:6)
Etenim si C. Mancinum, nobilissimum atque optimum virum atque consularem, cum eum propter invidiam Numantini foederis pater patratus ex s. c. Numantinis dedidisset eumque illi non recepissent posteaque Mancinus domum revenisset neque in senatum introire dubitasset, P. Rutilius, M. filius, tribunus plebis, iussit educi, quod eum civem negaret esse, quia memoria sic esset proditum, quem pater suus aut populus vendidisset aut pater patratus dedidisset, ei nullum esse postliminium, quam possumus reperire ex omnibus rebus civilibus causam contentionemque maiorem quam de ordine, de civitate, de libertate, de capite hominis consularis, praesertim cum haec non in crimine aliquo, quod ille posset infitiari, sed in civili iure consisteret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 181:3)
sed ex eo tempore, quo ipse mihi professus est se venire, si venire voluisset, aut oppressum iam bellum esset aut in aversissimam illis Hispaniam cum detrimento eorum maximo extrusum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 24 7:3)
Pollicem, si adhuc non est profectus, quam primum fac extrudas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS: AD TERENTIAM VXOREM, letter 68)
‘Pompēī,’ inquit, ‘tandem in patriam revēnistī? venī mēcum et mihi nārrā ubi fuerīs, quid fēcerīs, quid iam factūrus sīs.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Pompēius ad patriam revenit4)
‘gaudeō tē tandem ad patriam revēnisse.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Pompēius ad patriam revenit16)
veniam quibus ille revenit calcata de morte viis:
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3362)
nam me extrusit foras.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 4, scene 536)
Di te eradicent, Syre, qui me hinc extrudis.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 3, scene 392)
Nee quicquam magis nunc metuo quam ne denuo Miser aliquo extrudar hinc, ne accedam ad Bacchidem.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 4, scene 66)
Eo amantem invitum Pamphilum extrudit pater.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 1, scene 2125)
iniecta est spes patri Posse illam extrudi.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 4, scene 426)

SEARCH

MENU NAVIGATION