라틴어 문장 검색

at ego quanquam omnino positum ullum sudarium meum in bybliotheca Pontiani possim negare ac, si maxime fuisse concedam, tamen habeam dicere nihil in eo inuolutum fuisse, - quae si dicam, neque testimonio aliquo neque argumento reuincar, nemo est enim qui attigerit, unus libertus, ut ais, qui uiderit - tamen, inquam, per me licet fuerit refertissimum.
(아풀레이우스, 변명 53:4)
immo quid omnino est, quod uos manifesti mendacii non reuincat?
(아풀레이우스, 변명 60:6)
legat, sua sibi uoce suisque uerbis sese reuincat.
(아풀레이우스, 변명 67:10)
quin tu me meismet factis, non alienis uerbis reuincis?
(아풀레이우스, 변명 77:7)
tune, ultime, parentis tuae animum in istis scrutaris, oculos obseruas, suspiritus numeras, adfectiones exploras, tabulas intercipis, amorem reuincis?
(아풀레이우스, 변명 83:4)
Illud etiam, ne quid omnium praeteream, priusquam peroro, falso obiectum reuincam.
(아풀레이우스, 변명 99:7)
si haec, ut dico, ita sunt, possum securus existimationem tuam reuereri quam potestatem uereri, quod minus graue et uerendum mihi arbitror a procons(ule) damnari quam si a tam bono tamque emendato uiro improber.
(아풀레이우스, 변명 101:24)
nam quodcumque ad uos protuli, exceptum ilico et lectum est, nec reuocare illud nec autem mutare nec emendare mihi inde quidquam licet.
(아풀레이우스, 플로리다 9:12)
"Mater autem tu et praeterea cordata mulier filii tui lusus semper explorabis curiose, et in eo luxuriem culpabis et amores revinces et tuas artes tuasque delicias in formoso filio reprehendes?"
(아풀레이우스, 변신, 5권257)
"Nec isto sermone Thrasyllus sobriefactus vel saltem tempestiva pollicitatione recreatus identidem pergit linguae sauciantis susurros improbos inurguere, quoad simulanter revicta Charite suscipit:"
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:66)
Sed arbitror dominum meum propterea me sic emendare voluisse, quod multorum peccata nautarum, antequam expertus essem, quid illic agitur, quasi doctior et melior reprehendere audebam.
(아우구스티누스, 편지들, 7. (A. D. 391 Epist. XXI) Domino Beatissimo et Venerabili et In Conspectu Domini Sincera Capitate Carissimo Patri Valerio Episcopo Augustinus Presbyter In Domino salutem 2:1)
cum vero et per Italiae maximam partem et in aliis omnibus aut prope omnibus transmarinis ecclesiis, partim quia numquam facta sunt, partim quia vel orta vel inveterata sanctorum et vere de vita futura cogitantium episcoporum diligentia et animadversione extincta atque deleta sunt, . . . dubitare quo modo possumus tantam morum labem vel proposito tam lato exemplo emendare:
(아우구스티누스, 편지들, 8. (A. D. 392 Epist. XXII) Aurelio Episcopo Augustinus Presbyter 4:2)
Emendabit me iustus in misericordia ei arguet me;
(아우구스티누스, 편지들, 9. (A. D. 394 Epist. XXVIII) Domino Dilectissimo et Cultu Sincerissimo Caritatis Obseruando Atque Amplectendo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus 6:12)
"Cavendum est, ne cum rem dubiam emendari volumus, maiora vulnera faciamus,"
(아우구스티누스, 편지들, 21. (A. D. 405 Epist. LXXXIII) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo Ac Desiderantissimo Fratri et Coepiscopo Alypio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 2:6)
Sextum sane librum, quem emendatum repperi, ubi est omnis fructus ceterorum, non distuli mittere caritati tuae;
(아우구스티누스, 편지들, 28. (A. D. 409 Epist. CI) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo et Sincerissimo Desiderantissimo Fratri et Coepiscopo Memorio Augustinus In Domino salutem 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION