라틴어 문장 검색

Ad doctrinam vero eius, qua revincebantur magistri primoresque Iudaeorum, ita exasperabuntur, maxime quod ingens ad eum multitudo deflecteret, ut postremo oblatum Pontio Pilato, Syriam tunc ex parte Romana procuranti, violentia suffragiorum in crucem Iesum dedi sibi extorserint.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 18:1)
renuant ob malitiam praedamnatos se in eundem iudicii diem cum omnibus cultoribus et operationibus suis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 14:3)
Et bene quod, si quid adversi urbibus accidit, eaedem clades templorum quae et moenium fuerunt, ut iam hoc revincam non ab eis evenire, quia et ipsis evenit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 40장 8:3)
Qui nos revincere audebit, non arte verborum, sed eadem forma qua probationem constituimus, de veritate?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 1:3)
aemili res prospere gesserat, totam culpam eius temporis in praedamnatum collegam transferentem omnes tribus absolverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 444:2)
et tamen eos, tot iudiciis confossos praedamnatosque venire ad populi iudicium et existimare defunctos se esse satisque poenarum dedisse quod duobus mensibus citius privati facti sint, neque intellegere nocendi sibi diutius tum potestatem ereptam esse, non poenam inrogatam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 132:1)
quod ad crimina attinet quibus moti bellum indixistis, etsi revicta rebus verbis confutare nihil attinet, tamen, etiam si vera sint, vel fateri nobis ea, cum tam evidenter paenituerit, tutum censemus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 280:1)
Scipio circumvectus ordines signaque ostendebat hostem, praedamnata spe aequo dimicandi campo captantem tumulos, loci fiducia, non virtutis aut armorum stare in conspectu;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 291:1)
et dicta factaque in magnis parvisque rebus observando, ut omnibus appareret noctis proximae crimen facile revictum, suspectam nimiam cum Romanis Demetrii gratiam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 198:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION