라틴어 문장 검색

Eodem tempore per Eoos tractus caelum subtextum caligine cernebatur obscura, et a primo aurorae exortu ad usque meridiem, intermicabant iugiter stellae;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 3장 1:1)
Et quia nihil praeter pugnam exspectabatur, curatis utrubique cibo somnoque corporibus, aurora iam surgente, concrepante sonitu bucinarum, partes accensae in clades mutuas, ferocientes magis quam consultius, elatis clamoribus ferebantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 5:1)
Et vallo opportune metato, suisque pro temporis copia cibo recreatis et somno, primo aurorae exortu, in aperta planitie composuit aciem, dilatatam arte sollerti, ut spatiis amplioribus occupatis, aequiperare Romani hostium multitudinem apparerent, inferiores numero (licet viribus pares).
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 2장 5:1)
nec quisquam eorum genitales revisere potuit lares, ne uno quidem caedibus concorporalium superesse permisso.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 5장 7:2)
Exoriente vero aurora diei, quem quintum Iduum Augustarum numerus ostendit annalis, signa praepropere commoventur, impedimentis et sarcinis prope Hadrianopoleos muros cum legionum tutela congrua collocatis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 12장 10:1)
Anteque auroram surgentes cum omni multitudine ad ipsam accurrerunt turrim eamque vallantes, ne adiutorium e civitate illis superveniret, obpugnare coeperunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 28:5)
Presepe reuisit arator, Frondibus et feno munit alitque boues.
(ANONYMUS NEVELETI, De ceruo 62:10)
COMMODUM punieantibus phaleris Aurora roseum quatiens lacertum caelum inequitabat et me securae quieti revulsum nox diei reddidit.
(아풀레이우스, 변신, 3권 1:1)
"et nunc quidem concedamus ad maritos et Lares pauperes nostros sed plane sobrios revisamus diuque cogitationibus pressioribus instructae ad superbiam poeui- endam firmiores redeamus."
(아풀레이우스, 변신, 5권86)
"Sed Aurora commodum inequitante vocatae Psychae Venus infit talia:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:87)
Diu denique gratiarum gerendarum sermone prolixo commoratus, tandem digredior, et recta patrium Larem revisurus meum post aliquam multum temporis, contendo;
(아풀레이우스, 변신, 11권 26:1)
Cum otium erit, revises ad me atque disces quid in verbo isto et Vergilius et Sallustius et Plautus et Ennius senserint.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVII 12:3)
cum valebo ab oculis, revise ad me et librum istum tibi totum legam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXXI 11:3)
item, quod rubentem auroram pudoricolorem appellavit et Memnonem nocticolorem;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VII 7:1)
in rorationibus super vitra per interius fenestrarum, sub auroram, post gelu noctis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 482:23)

SEARCH

MENU NAVIGATION