라틴어 문장 검색

Quippe quae praeterita sunt, jam completa sunt et perfecta, ideoque praeteritum quasi pro perfectione posuit, ostendens scilicet Filium ex Patre semper generari et semper genitum esse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 22:36)
VI. Cum autem ad potentiam seu firmitatem divinae naturae ipsa ejus incommutabilitas pertineat, de ipsa nunc nobis disserendum occurrit, praecipue cum ex quibusdam quae ipse operatur, sicut et nos ipsi, variari videatur, cum videlicet aliqua modo faciat, modo ab eisdem completis quiescat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 24:1)
Unde et de ipso scriptum est, quod completis operibus suis, quae sex diebus operatus est, septimo requievit (Gen. II, 2), hoc est ab operando cessavit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 24:2)
Nihil enim locale est, vel localiter contineri potest, velit completum, sicut ante voluerat complendum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 25:8)
Sed, si ipsa viderit suam voluntatem nullius coactionis sentire fomenta et exstinctum adversus amantem primum spiritum reviviscere non posse cognoverit, amantem potest servare secundum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 46:7)
Et si quidem amoris defectus provenerit ex alicuius ignorantia facti, sine dubio reviviscere potest;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 4장: 사랑은 어떻게 끝나는가 2:2)
Sed si quandoque contingat amorem reviviscere, non tamen eum credimus amantium pura penitus fide vallari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 4장: 사랑은 어떻게 끝나는가 2:5)
Raro etenim contingere solet, ut recente amore admisso ad primum facile reducatur amator, quia vix unquam amor reviviscere posset exstinctus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 2:6)
Prius enim mortuus decies reviviscere posses quam ea quae asseris obtinere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 13:4)
per quam aetatis aureae antiquata saecula reviviscunt;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 87:3)
Deinde diebus quinque completis, tentoria sua ameventes, brachium maris S. Georgii navigio et auxilio imperatoris superant, et terminos Cappadociae intrantes, per montana ingressi sunt Nicomediam, ibidem pernoctantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 32:8)
quorum exsequiis Christiano more completis, planctus et dolor magnus per universam civitatem factus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 42:8)
Haec se vidisse et audisse a sancto Dei episcopo idem egregius presbyter cum veritate summa asseruit et nunc, ex quo visio et promissio illa facta est, duo completi sunt anni;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 76:20)
Nam pio ducis proposito impleto, somnii hujus visio completa veraciter comprobatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 52:1)
Hac vero miseranda strage Sarracenorum completa, in proximo die Dominico fideles et primores Christianorum, inito consilio, dominium urbis et custodiam Dominici sepulcri comiti Reymundo dare [0554A] decreverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 66:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION