라틴어 문장 검색

Est enim natura siccus et calidus, et fluxum quidem corporis calore contrahit, humorem vero siccitate vel coercet vel exorbet.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 5:2)
Igitur longinquitate temporis de utroque aliquid exorbente vinum meracius fit, mel aridius:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 10:5)
In illud enim vacuum quod superne liquido caret aer advena incidit, qui tenuissimum quemque humorem elicit et exorbet:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 12:2)
ideo sitim quam repperit nullo solatio sublevat, immo quicquid foris humoris nactus est exorbet, et inde penuria eius, quae sitis vocatur, augetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 19:4)
658 Efficit illa, arte et carminibus, ut reviviscat cadaver.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권26)
ubi oleae in oleastrum insitae non fuerint, etiam si incendio conflagrarint, exustae a trunco reviviscent et caesae reverti possunt atque ima similes revirescere terra.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3123)
"ubi deus ille, qui subvenire revivescentibus potest, viventibus non potest?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 12장 1:10)
"Sol demergit et nascitur, astra labuntur et redeunt, flores occidunt et revivescunt, post senium arbusta frondescunt, semina nonnisi corrupta revirescunt:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 34장 1:21)
"Quid festinas, ut cruda adhuc hieme revivescat et redeat?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 34장 1:24)
quid, si reviviscant Platonis illi et deinceps qui eorum auditores fuerunt, et tecum ita loquantur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 83:1)
omitto faucis, ex quibus te eripi vis, ne iudicio iniquo exsorbeatur sanguis tuus, quod sapienti negant accidere posse:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 225:5)
me hercule etiam adventa nostro reviviscunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 16 6:4)
sed mihi prius omnia di deaeque eripuerint quam illud iudicium, quo non modo heredi eius quem occidi non concesserim quod in illo non tuli, sed ne patri quidem meo, si revivescat, ut patiente me plus legibus ac senatu possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 16 6:3)
ita mihi pulcher hic dies visus est, ut speciem aliquam viderer videre quasi reviviscentis rei publicae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 4 3:6)
nam et ipse, qui plurimum potest, cotidie mihi delabi ad aequitatem et ad rerum naturam videtur, et ipsa causa ea est, ut iam simul cum re p. quae in perpetuum iacere non potest, necessario revivescat atque recreetur cotidieque aliquid fit lenius et liberalius quam timebamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 10 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION