라틴어 문장 검색

Id Romani aegre passi, postquam Hannibal Italia decessit superatique Poeni sunt, Bruttios ignominiae causa non milites scribebant nec pro sociis habebant, sed magistratibus in provincias euntibus parere et praeministrare servorum vicem iusserunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 20:2)
Hannibal Poenus fuit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VIII 7:3)
Nam si ad ea omnia quae de Scipione illo vera dixi, addidero et Hannibalem in Africa superavit, quod est falsum, universa quoque illa quae coniuncte dicta sunt, propter hoc unum quod falsum accesserit, quia simul dicentur, vera non erunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VIII 11:2)
Attamen haec regis declaratio (utcunque superficialis) ei talem apud exteros existimationem peperit ut non diu post ab equitibus Rhodi electus esset ordinis illius protector, omnibus rebus in multiplicationem honoris cedentibus regi qui tantam obtinuerat famam prudentiae et in rebus civilibus peritiae.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 5:2)
Caesar interim castra munire diligentius, praesidia firmare copiis maioribus vallumque ab oppido Ruspina usque ad mare ducere et a castris alterum eodem, quo tutius ultro citroque commeare auxiliaque sine periculo sibi succurrere possent, tela tormentaque ex navibus in castra comportare, remigum partem ex classe Gallorum Rhodiorum epibatarumque armare et in castra evocare, uti si posset eadem ratione qua adversarii, levis armatura interiecta inter equites suos interponeretur, sagittariisque ex omnibus navibus Ityraeis Syris et cuiusque generis ductis in castra compluribus frequentabat suas copias – audiebat enim Scipionem post diem tertium eius diei quo proelium factum erat adpropinquare, copias suas cum Labieno et Petreio coniungere;
(카이사르, 아프리카 전기 20:1)
Erat una navis Rhodia in dextro Caesaris cornu longe ab reliquis collocata.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 11:1)
Proelium commissum est magna contentione Rhodiorum;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 11:4)
Rhodiis navibus praeerat Euphranor, animi magnitudine ac virtute magis cum nostris hominibus quam cum Graecis comparandus.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 15:1)
Hic ob notissimam scientiam atque animi magnitudinem delectus est ab Rhodiis qui imperium classis obtineret.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 15:2)
Cassius, Rhodiis C.
(카이사르, 내란기, 3권 5:6)
Lentulo consulari ac nonnullis aliis acciderat Rhodi;
(카이사르, 내란기, 3권 102:10)
Fufio legato evocaverat, equitibusque DCCC et navibus longis Rhodiis X et Asiaticis paucis Alexandriam pervenit.
(카이사르, 내란기, 3권 106:2)
rapuere tremendas Hannibali Pyrrhoque togas;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:281)
incassum totiens lituis navalibus arsit Hispanum Siculumque fretum vastataque tellus totque duces caesi ruptaque emissus ab Alpe Poenus et attonitae iam proximus Hannibal urbi?
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:50)
miscentem incendia Pyrrhum sustinuit toto maerens Oenotria lustro, et prope ter senas Itali per graminis herbas Massylus Poeno sonipes vastante cucurrit Hannibalemque senem vix ad sua reppulit arva vindex sera patrum post bellum nata iuventus.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:44)

SEARCH

MENU NAVIGATION