라틴어 문장 검색

Quae nunc Thessalico lunam deducere rhombo, Quae sciet hos illos vendere lena toros?
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXIX6)
Piscina rhombum pascit et lupos vernas, Natat ad magistrum delicata muraena, Nomenculator mugilem citat notum, Et adesse iussi prodeunt senes mulli.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXX8)
Dicet quot aera verberent manus urbis, Cum secta Colcho Luna vapulat rhombo.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LVII7)
Quamvis lata gerat patella rhombum, Rhombus latior est tamen patella.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, LXXXI Rhombi1)
Iste licet digitos testudine pungat acuta, Cortice deposita mollis echinus erit.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, LXXXVI Echini1)
castaneae hirsutae adhuc intra echinos suos locatae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 535)
nullum enim habet latinitas nomen animalis, quod neutri sit generis, sicut graece το` κῆτοσ και` τα` κήτη, licet et Horatius dixerit "ostrea Circeis, Miseno oriuntur echini" et Iuvenalis "grandia quae mediis iam noctibus ostrea mordet":
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2078)
utar ego, utar, nec rhombos ideo libertis ponere lautus, nec tenuis sollers turdarum nosse salivas.
(페르시우스, 풍자, satire 613)
Insecuta sunt Cydonia etiam mala spinis confixa, ut echinos efficerent.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 69:16)
At tu apud nescio quem ostrea vulvas echinos Gaditanas maluisti.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 15 3:1)
Scit bene, quid gramen, quid torto concita rhombo Licia, quid valeat virus amantis equae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 85)
utra magis piscis et echinos aequora celent, pinguis ut inde domum possim Phaeaxque reverti, scribere te nobis, tibi nos accredere par est.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1512)
"non me Lucrina iuverint conchylia magisve rhombus aut scari, siquos Eois intonata fluctibus hiems ad hoc vertat mare, non Afra avis descendat in ventrem meum, non attagen Ionicus iucundior quam lecta de pinguissimis oliva ramis arborum aut herba lapathi prata amantis et gravi malvae salubres corpori vel agna festis caesa Terminalibus vel haedus ereptus lupo."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 29)
at expedita Sagana, per totam domum spargens Avernalis aquas, horret capillis ut marinus asperis echinus aut Laurens aper.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 55)
num esuriens fastidis omnia praeter pavonem rhombumque?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Improbus, dum vitia quaedam declinant, in contraria incidere. 1:28)

SEARCH

MENU NAVIGATION