라틴어 문장 검색

Tertium restat ex is quae reprehensa sunt, quod tunicam squalentem auro dixit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 19:1)
Squalere enim dictum a squamarum crebritate asperitateque, quae in serpentium pisciumve coriis visuntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 20:2)
Quicquid igitur nimis inculcatum obsitumque aliqua re erat, ut incuteret visentibus facie nova horrorem, id squalere dicebatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 24:1)
Sic plerumque sufflati atque tumidi fallunt pro uberibus, squalentes et ieiunidici pro gracilibus, incerti et ambigui pro mediocribus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XIV 6:1)
ipsa autem volumina ex diutino situ squalebant et habitu aspectuque taetro erant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IV 5:1)
Etenim res magnae fere magis rigidae et contumaces esse solent quam ut callidioribus consiliis fingi et affabre efformari possint.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 8:15)
Apud Tauntonam autem oestro percito unum ex exactoribus subsidii rigidioribus, qui appellatus est praepositus Perni, trucidarunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 29:5)
invenietur tamen ille ipse potius contemplationum et doctrinarum varietatem, quam veritatis severam et rigidam inquisitionem sequi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 181:10)
Atque certissimum est nihil auctoritatem aeque destruere ac inaequalem et quasi subsultoriam atque intempestivam potentiae alternationem, nunc rigidius intensae, nunc laxius remissae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 2:8)
Alii contra tam regulares et rigidi in procedendo secundum artem circa curam morbi, ut aegri conditionem et naturam non satis respiciant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXX. DE REGIMINE VALETUDINIS 1:31)
Quid Brutus aut rigidus Cato?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIV 16:1)
quae flectere Rhoeton, quae rigidum poterant plectra movere Pholum?
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 1:5)
incendia fumant, muris nulla fides, squalent populatibus agri et medio spes sola mari.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:145)
Ille, pavor postquam resoluto corde quievit et rigidae sedere comae, non distulit atrox iussa deae;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:145)
fit plausus et ingens concilii clamor, qualis resonantibus olim exoritur caveis, quotiens crinitus ephebus aut rigidam Niobem aut flentem Troada fingit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:235)

SEARCH

MENU NAVIGATION