라틴어 문장 검색

A Die autem Sabbati [0543C] hujus machinae operi et compagi insudantes, usque ad quintam feriam protractum opus in vespere consummaverunt et ducem Godefridum, ejusque fratrem Eustachium, similiter fratres duos, Ludolfum et Engelbertum, ortos civitate Tornaco, ad tuendam machinam, et urbem bello concitandam ordinaverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 22:3)
Dehinc autem in sexta feria mane facto, Sarraceni milites, et qui urbis erant cives, machinam erectam intuentes, et in ea habitantes loricatos, stupefacti et tremefacti, mirantur tam matutinos et bello paratos milites in machina apparere;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 24:1)
Post haec duce a sanctuario Dominici sepulcri regresso in laetitia cordis et exsultatione post peractam ibi victoriam, et hospitio quiescendi causa declinato, jam toto exercitu sedato a gentilium occisione, et nocte ea oculos universorum prae labore aggravante, quia Jerusalem, civitas Dei viventis, et mater nostra, filiis restituta est in victoria magna sexta feria, in die solemni divisionis apostolorum, quae est Idus Julii, comes Reymundus avaritia corruptus, [0551D] Sarracenos milites, quos in turrim David fuga elapsos obsederat, accepta ingenti pecunia, illaesos abire permisit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 56:1)
Hac sancta revelatione ligni Dominici universi laetati fideles qui aderant, in omni abstinentia pura et disciplina, sexta feria, quae est dies Dominicae Passionis, processione honorifica clerus et populus convenerunt ad locum, ubi absconditum fuit lignum venerabile.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 76:2)
[0562B] Sexta feria, pridie Idus Augusti mensis, commissum est hoc praelium a viginti millibus Christianorum adversus trecenta millia gentilium, Sarracenorum, Arabum, publicanorum, Maurorum de terra Aethiopiae.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 100:1)
Qui omnem rem et angustias illorum explorantes, sexta eos feria bello aggredi statuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 26:2)
Superavit enim eadem die exercitus fidelium Christi angustias [0612B] et laboriosas fauces Flaganiae, et in planitie campestri applicantes, ejusdem diei, scilicet feriae sextae, hora nona ad quiescendum castra posuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 26:3)
Secunda autem feria jam primo sole radiante, episcopus Mediolanensium in medio exercitus exsurgens, divino tactus spiritu, hac die bellum adfuturum praedixit, et sermonem ad populum Dei viventis faciens, omnes ad confessionem delictorum venire admonuit, quos in nomine Jesu apostolica potestate a peccatorum nexibus absolvit, universos post datam indulgentiam brachio B. Ambrosii [0613B] Mediolanensis episcopi sanctificans et benedicens;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 30:1)
Interea tantillum exercitus, quod remanserat, dispersae videlicet Christianorum reliquiae, dum vestigia comitis Reymundi et caeterorum eadem via tenerent, et ad quadringentos a diversa fuga in [0617D] unum colligerentur, Solymanus, Donimanus, Balas de Sororgia nondum caede satiati, a tertia feria usque in quartam eos persequuntur, eodem tramite quo tendebant post principes fugitivos ad Synoplum, ut eos detruncarent et captivarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 46:1)
Erat autem tertia feria Julii mensis, quando hae Christianorum copiae, Deo protegente, huc navigio angustiatis et obsessis ad opem collatae sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 22:6)
Ab ipso vero die tertiae feriae dum sic in superbia et elatione suae multitudinis immobiles Sarraceni persisterent, et multis armorum terroribus Christianum populum vexarent, sexta feria appropinquante, rex Baldewinus in tubis et cornibus a Japhet egrediens, in manu robusta equitum et peditum virtutem illorum crudeli bello est aggressus, magnis hinc et hinc clamoribus intonantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 24:1)
Post haec rex et universi fideles ad id belli negotium adunati, et communione Dominici corporis et sanguinis muniti, ad [0652C] sex millia in sexta feria urbem Japhet egressi sunt, Lithardo Cameracensi, quia prudens et fidelis erat, cum viris trecentis contra virtutem navalem in ipsa civitate relicto.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 98:3)
Qui usquequaque juxta legationem Ascalonitarum convenientes, ad septem millia equitum annumerati, in fortitudine vehementi in planitie camporum Assur et Rames, subitis clamoribus irruerunt, ubi peregrinos incautos et tantae multitudinis nescios juxta flumen, [0659D] quod Assur et Rames interfluit, reperientes mense Octobri feria quarta, ipso natali B. Dionysii martyris, lanceis et sagittis fortiter incurrerunt, quorum non pauciores quam quingenti detruncati et decollati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 16:3)
Nam, datis dextris, et civibus cum pace egressis, capta et patefacta est civitas, sexta feria, quae est ante Sabbatum sanctae Pentecostes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 34:5)
Inde castra moventes, die quadam feriae quintae ante mediam Quadragesimam mense Martio applicuerunt in terminos cujusdam civitatis, quae vocatur Pharamia, muris, portis et moenibus munitissima.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 50:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION