라틴어 문장 검색

) Vota quippe hic quidem sortilegi ritus ostendens, quae maximam vim habeant ad constringendum rebellem, minatur dicens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 63:26)
Tria fila ejusdem substantiae, id est de lana, sed diversa triplici colore tibi in effigie videlicet tua circumdo, ad te videlicet et constringendum et capiendum, quasi illud Salomonis attendens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 63:27)
Et tunc inquit, effigiem tui sic ligatam duco ter circum altaria.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 63:30)
generosae a pectore flammae, Diraeque armorum effigies, simulacraque belli Tristia diffugiant:
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 1:3)
Quam mitra effigiem distinxit pictor, honesto Surgentem e tumulo, alatoque satellite fultam?
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 9:3)
Hanc artis gerit effigiem pars unica uestis, Sed tamen artificum loquitur pars altera formas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 10:1)
Ergo labore Mentis et artificis animi studiique fauore Erigitur rota mentalis, post materiali Effigie describit eam;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:33)
Hic uidet explicito uisu Prudencia lune Detrimenta, uices, cursus, momenta, labores, Quomodo iunctus ei Phebus depauperat illam Luce, uel econtra Phebo furatur honorem Luminis et populos fallaci nocte timere Cogit et effigiem noctis sine nocte figurat;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 20:4)
Corporis effigiem sibi deputat, exigit a te Quod superest Natura bonum munusque quod ipse Solus habes, animamque petit que sola superni Postulat artificis sensum limamque requirit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 10:10)
Euo concludit animus, dum dispare ritu Pugnant:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 4:17)
cujus crinis non mendicata luce, sed propria scintillans, non similitudinarie radiorum repraesentans effigiem, sed eorum claritate nativa naturam praeveniens, in stellare corpus caput effigiabat [0432B] puellae;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:2)
Lapis primus, noctis frigus in luminis incendio pati jubeat exsilium, in quo, ut faceta picturae loquebantur mendacia, leonis effigiata fulminabat effigies.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:37)
His omnibus lapidum splendoribus praefati diadematis serenata nobilitas, in se firmamenti repraesentabat effigiem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:79)
In aliis etiam corporis humani partibus, mundi figuratur effigies.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:64)
Me igitur tanquam sui vicariam, rerum generibus sigillandis monetariam destinavit, ut ego in propriis incudibus rerum effigies commonetans, ab incudis forma conformatum deviare non sinerem, sed mei operante solertia, ab exemplaris vultu, nullarum naturarum dotibus defraudata exemplati facies nullatenus deviaret.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION