라틴어 문장 검색

Quocira (tractatu pacis abrupto) ad arma ventum est, praeliumque ad Bannochiae rivulum iuxta Sterliniam commissum est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 3:9)
quod genus opinandi fallacissimum est, quandoquidem multa ex his quae ex fontibus rerum petuntur per rivulos consuetos non fluant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 260:4)
si forte per calorem suum ea aliquatenus liquefaciat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 130:2)
Atque apud orientales traditur inveniri textile quoddam tenue et molle, factum ex avium plumagine, quod vi innata butyrum solvat et liquefaciat in ipso leviter involutum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 145:6)
adeo ut duriora ex metallis non solvantur aut liquefiant per ignem mortuum aut quietum, nisi flatu excitetur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 167:3)
quae licet non liquefiant aut fundantur, tamen emolliuntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 229:2)
Quin in metallis, quae cum funduntur sunt liquida sed magis tenacia, recipiunt se saepe guttae liquefactae sursum, atque ita haerent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 270:9)
liquefiunt, ut gummi, cera, et similia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 386:3)
atque foramen illud, postquam globus aqua impletus fuisset, plumbo liquefacto obturavimus, ut globus deveniret plane consolidatus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 426:4)
Etiam huic regimini motus satis leviter et inscite attribuit Telesius figuras animalium, ob rivulos scilicet et loculos matricis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 489:13)
Si inveniatur vena ferri et rivuli ad molendina ferraria idonea, ferrum e mercibus quaestuosis est in regionibus sylvosis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:30)
Haec enim rivulos tantum inficiunt, illa autem fontes.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 1:10)
Verum e contraria parte tam immanis plane et vasta habent flumina ut fluvii Asiae, Africae, et Europae prae illis instar rivulorum sint.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 1:20)
Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et comprehendet arator messorem, et calcator uvae mittentem semen; et stillabunt montes mustum, et omnes colles liquefient.
(불가타 성경, 아모스서, 9장13)
interior glacies quo liquefacta Noto?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Crystallo cui aqua inerat (XXXIV)4)

SEARCH

MENU NAVIGATION