라틴어 문장 검색

igitur Zorsines, diu pensitato Mithridatisne rebus extremis an patrio regno consuleret, postquam praevaluit gentilis utilitas, datis obsidibus apud effigiem Caesaris procubuit, magna gloria exercitus Romani, quem incruentum et victorem tridui itinere afuisse ab amne Tanai constitit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 17장6)
Terruit ilia suo, si fas, Capitolia sistro, Et Romana petit imbelli signa Canopo, Caesare captivo Pharios ductura triumphos:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 1:33)
Duobus his unius diei proeliis Caesar desideravit milites DCCCCLX et notos equites Romanos Tuticanum Gallum, senatoris filium, C.
(카이사르, 내란기, 3권 71:1)
Cum uterque utrimque exisset exercitus, in conspectu fereque e regione castris castra ponebant dispositis exploratoribus, necubi effecto ponte Romani copias traducerent. Erat in magnis Caesaris difficultatibus res, ne maiorem aestatis partem flumine impediretur, quod non fere ante autumnum Elaver vado transiri solet.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 35장1)
hunc Epasnactus Arvernus, amicissimus populi Romani, sine dubitatione ulla vinctum ad Caesarem deduxit.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 45장6)
Nec indignatus est Caesar eodem se loco Pyladi quo populum Romanum fuisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 17:3)
At vero C. Caesar intellegit legem Semproniam esse de civibus Romanis constitutam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 10:4)
Caesar interim Zamae auctione regia facta bonisque eorum venditis qui cives Romani contra populum Romanum arma tulerant, praemiisque Zamensibus qui de rege excludendo consilium ceperant tributis, vectigalibusque regiis irrogatis ex regnoque provincia facta atque ibique Sallustio pro consule cum imperio relicto ipse Zama egressus Uticam se recepit.
(카이사르, 아프리카 전기 97:1)
His tam adsiduis tamque maestis modica laetitia intericitur, quod C. Cominium equitem Romanum, probrosi in se carminis convictum, Caesar precibus fratris qui senator erat concessit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 31장1)
at Germani Carbone et Cassio et Scauro Aurelio et Servilio Caepione Maximoque Mallio fusis vel captis quinque simul consulares exercitus populo Romano, Varum tresque cum eo legiones etiam Caesari abstulerunt;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 37장 5:1)
Hos licet in fluvios saniem tabemque ferarum, Pallida Dictaeis, Caesar, nascentia saxis Infundas aconita palam, Romana iuventus Non decepta bibet.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:38)
Albanos reges, Romanos etiam consulesque, Brutum, Catonem, Caesarem, Augustum et multa ad historiam pertinentia hic indicat locus, cetera, quae hic intermissa sunt, in ἀσπιδοποιί¨α commemorat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7525)
Caesar – eam civitatem omni tempore optime de populo Romano meritam esse – celeriter sex cohortis secunda vigilia iubet proficisci, pari equites numero.
(카이사르, 히스파니아 전기 3:7)
Trebellius equites Romani Hastenses argento prope tecti [equites] ad Caesarem transfugerunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 26:5)
Ut notae fulsere aquilae Romanaque signa, Et celsus medio conspectus in agmine Caesar, Diriguere metu, gelidus pavor occupat artus, Et tacito mutos volvunt in pectore questus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:52)

SEARCH

MENU NAVIGATION