라틴어 문장 검색

ac navali surgentes aere columnas columnas dicit, quae in honore Augusti et Agrippae rostratae constitutae sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 291)
unde ait 'navali surgentes aere columnas'. nam rostratas Duilius posuit, victis Poenis navali certamine, e quibus unam in rostris, alteram ante circum videmus a parte ia- nuarum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 293)
convocabat tribus, se interponebat, Collinam novam dilectu perditissimorum civium conscribebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 9장 3:4)
templa frequentari Collinae proxima portae nunc decet, a Siculo nomina colle tenent;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권595)
"et sunt qui nobis bella exprobrare sinistra non dubitent, postquam templorum sprevimus aras, adfirmentque Libyn Collinae a cardine portae Hannibalem Iovis imperio Martisque repulsum, victores Senonas Capitoli ex arce fugatos cum super e celso pugnarent numina saxo!"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2236)
cui, belli insigne superbum, tempora navali fulgent rostrata corona.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 27:7)
"quid attinet tot ora navium gravi rostrata duci pondere contra latrones atque servilem manum hoc, hoc tribuno militum?"
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 45)
Latinis veteribus d plurimis in verbis adiectam ultimam, quod manifestum est etiam ex columna rostrata, quae est Duilio in foro posita;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 278:1)
Ingratus L. Sulla, qui patriam duri oribus remediis, quam pericula erant, sanavit, qui, cum a Praenestina arce usque ad Collinam portam per sanguinem humanum incessisset, alia edidit in urbe proelia, alias caedes :
(세네카, 행복론, Liber V 94:1)
quippe et, Collinas ad fossam mouerit herbas, stantia currenti diluerentur aqua:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 55)
"sed concipe magnos, quamquam fracta, animos, si te Porsenna soluto plus timuit de ponte fremens, si moenia capta mox Brenni videre fugam, si denique dirum H annibalem iuncto terrae caelique tumultu reppulimus (cum castra tuis iam proxima muris starent, Collina fulmen pro turre cucurrit, atque illic iterum timuit natura paventem post Phlegram pugnare Iovem):"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 63)
Larcium cum expedita iuventute ad portam Collinam stare hostis praetereat, inde se obicere ne sit ad flumen reditus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 117:2)
dextra laevaque, hinc a porta Collina, illinc ab Naevia, redditus clamor:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 119:2)
adeoque id bellum ipsis institit moenibus ut primo pugnatum ad Spei sit aequo Marte, iterum ad portam Collinam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 568:3)
Sabini Crustuminos campos citato agmine transgressi cum caedes et incendia circum Anienem flumen fecissent, a porta prope Collina moenibusque pulsi ingentes tamen praedas hominum pecorumque egere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 692:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION