라틴어 문장 검색

nec multo melius a nonnullis antiquorum patrum religionis Christianae exceptos fuisse eos, qui ex certissimis demonstrationibus (quibus nemo hodie sanus contradixerit) terram rotundam esse posuerunt, atque ex consequenti antipodas esse asseruerunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 212:4)
at si non detur talis copia aquae quae succedere possit, cadit aqua in guttis rotundis, quae est figura quae optime aquam sustinet contra discontinuationem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 270:7)
si inveniatur quod in refluxibus maris aquarum superficies in mari sit arcuata magis et rotunda, attollentibus se scilicet aquis in medio maris et deficientibus circa latera, quae sunt litora;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 349:3)
Humiles sepiculae rotundae instar fimbriarum, cum pyramidis parvulis, placent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 5:4)
vinum tenue, piper et rotundum et longum, sinapi, absinthium, nuclei pinei.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 31장4)
Videntur autem hanc facultatem habere iris, nardum, crocum, cinnamomum, casia, murra, balsamum, galbanum, ladanum, oenanthe, panaces, cardamomum, hebenus, cupressi semen, uva taminia quam ΣΤΑΦΊΔΑ ἈΓΡΊΑΝ Graeci nominant, habrotonum, rosae folia, acorum, amarae nuces, tragoriganum, styrax, costum, iunci quadrati et rotundi semen:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장35)
qui lumbis summis coxis inhaerent, a parte earum resimi, ab altera rotundi;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장31)
deinde admovere vesicas bubulas vel utriculos oleo calido repletos, vel ex farina calidum cataplasma, vel piper rotundum cum ficu contusum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 6장16)
6 Rodunt alumen liquidum, sed magis rotundum, aerugo, chalcitis, misy, squama aeris, sed magis rubri, aes combustum, sandaraca, minium Sinopicum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 6장1)
galla, balsamum, murra, tus, turis cortex, galbanum, resina terebenthina umida, piper utrumque, sed rotundum magis, cardamomum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 6장2)
12 Evocat et educit ladanum, alumen rotundum, hebennus, lini semen, omphacium, fel, chalcitis, bdellium, resina terebenthina et pinea, propolis, ficus arida decocta, stercus columbae, pumex, farina lolii, grossi in aqua cocti, elaterium, lauri bacae, nitrum, sal.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 12장1)
costi, cinnamomi, casiae corticis, murrae, croci, iunci rotundi, balsami seminis, iridis Illyricae, cardamomi, amomi, nardi, singulorum P. XVI.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장17)
piperis et rotundi et longi, Hammoniaci thymiamatis, bdelli, iridis Illyricae, cardamomi, amomi, xylobalsami, turis masculi, murrae, resinae aridae, singulorum P. Z;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장39)
squamae aeris, aluminis rotundi, item scissilis, singulorum P. I;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장56)
piperis rotundi, bdelli, galbani, Hammoniaci thymiamatis, resinae liquidae, cerae, pyrethri, piperis longi, lactucae marinae seminis, sulpuris ignem non experti, quod apyron vocatur, pares portiones.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장65)

SEARCH

MENU NAVIGATION