라틴어 문장 검색

ut leo, quem fulvae matris spelunca tegebat uberibus solitum pasci, cum crescere sensit ungue pedes et terga iubis et dentibus ora, iam negat imbelles epulas et rupe relicta Gaetulo comes ire patri stabulisque minari aestuat et celsi tabo sordere iuvenci.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:26)
Tum spicis et dente comas inlustris eburno et calido rubicunda die sic Africa fatur:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:118)
propter quae recrastinari non debet, sed aequaliter flaventibus iam satis, ante quam ex toto grana indurescant, cum rubicundum colorem traxerunt, messis facienda est, ut potius in area et in acervo quam in agro grandescant frumenta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 20장 2:2)
Sameram deinde, quae iam rubicundi coloris erit, et compluribus diebus insolata iacuerit, ut aliquem tamen succum et lentorem habeat, iniciemus areis, et eas totas seminibus spisse contegemus, atque ita cribro putrem terram duos alte digitos incernemus, et modice rigabimus, stramentisque areas cooperiemus, ne prodeuntia cacumina seminum ab avibus praerodantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 6:2)
Eae sint rubicundae vel infuscae plumae, nigrisque pinnis 4:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 7:4)
et reperiebantur solo ac parietibus erutae humanorum corporum reliquiae, carmina et devotiones et nomen Germanici plumbeis tabulis insculptum, semusti cineres ac tabo obliti aliaque malefica quis creditur animas numinibus infernis sacrari.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 69장7)
intra quadragensimum pugnae diem lacera corpora, trunci artus, putres virorum equorumque formae, infecta tabo humus, protritis arboribus ac frugibus dira vastitas.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 70장2)
Ceterum adsidere sepultae urbis ruinis noxia tabo humus haud diu permisit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 35장1)
' - adstitit et nigro fumantia pocula tabo
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 857:1)
inrupitque domos et singultantia gestans ora manu taboque sinus perfusa recenti
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 226:1)
ipse super vultus taboque natantia terga dux campi Martisque potens, ut caeca profundo
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 162:1)
ilium in sanie taboque recenti vidimus aequoreo similem per litora monstro.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 781:2)
Quid, si rubicunda benignicorna uepres et pruna ferant, si quercus et ilexmulta fruge pecus, multa dominum iuuet umbra?
(호라티우스의 첫번째 편지, 164)
Nec procurator calamistratus nec formosus conlactaneus nec candidulus et rubicundus adsecula adhaereant lateri tuo:
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 10:10)
Uteris balneis, cute nitida, rubicundus incedis, carnibus vesceris, affluis divitiis, pretiosa veste circumdatis et iuxta serpentem mortiferum securum dormire te credis?
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 3:25)

SEARCH

MENU NAVIGATION